Latin
JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 208
Unproofread scanNot analysed yet
Primo igitur Jus Divinum Naturale, ac Obligationes inde venientes, quibus homo Deo, sibi ipsi, &proximo obstringitur, expendit; inde ad Jus Divinum revelatum progreditur, quod triplex esse docet, Morale, Ceremoniale &Forense. Denique pergit ad Jus Civile, ac in specie, Romanorum, secundum quod Obligationem in mere naturalem, mere civilem, &mixtam non male dividi, existimat, ac singulas dein species definitionibus, subdivisionibus &exemplis, amplius illustrat. Dissertatio secunda tractatum, de causis Obligationum propinquis, pandit. Has Noster in Ordinarias &Extraordinarias distinguit, ac illarum quatuor species, Contractum, Quasi contractum, Maleficium &Quasimaleficium; harum plures, varias scilicet Causarum figuras, esse arbitratur. Quibus generaliter propositis, singularum specierum prolixior deinde sequitur explicatio. Quid ergo Contractus sit, primo Noster inquirit, eumque in Nominatum &Innominatum dispescit, adjectis utriusque subdivisionibus consuetis. Quasi contractus, ex ejus sententia, est factum aliquod non turpe, ex quo, citra conventionem, nascitur obligatio. De numero Quasi contractuum, res dubia est, sed Clarissimus Autor, praeter quinque species, Justiniano laudatas, Negotiorum gestionem, Tutelae administrationem, Rei communionem, Haereditatis aditionem, &Indebiti solutionem, nullas alias admittit, ac firmandae doctrinae suae, quasdam leges, quae objici poterant, explicat. Delictum ipsi est omne factum illicitum, dolo malo commissum, quod poenam meretur: dividitur ab eodem, juxta receptam sententiam, in publicum &privatum, quod iterum est vel ordinarium, vel extraordinarium, cui etiam delictum populare accensendum esse censet. Quasidelictum, ex doctrina Nostri, est factum, quòd quidem proprie delictum non est, sed propter culpam, delicto est proximum; cumque quatuor ejus species, post Gajum, Justinianus saltem commemoret, hinc probabile illi videtur, solas illas Quasidelictorum nomine venire. Haec de causis Obligationum ordinariis. Cum vero hae introducendis obligationibus omnibus, haut sufficere fuerint visae JCtis, ideo varias causarum figuras, i. e varia negotia, a contractu &maleficio distincta, ex quibus tamen, propter aequitatis rationem, obligatio nascitur, velut causas obligationum extraordinarias &irregulares, adjecerunt. Has ergo distinctius persecuturus doctissimus Autor, in Dissertatione tertia, de Aequitate primo aliqua praemittit, cumque elegantissimus casus in l. 32. de R. C.