Latin
JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOANNIS ORTVINI WESTENBERGII &Antecessoris de Causis Obligationum Liber singularis, sen Dissertationes novem. Harderovici, apud viduam &filios Alb. Sas, 1704. in 8. Plag. 22. NOvem Dissertationes, a diversis Respondentibus, quorum nomina sub initium quoque libri adjecta sunt, more Academico habitas, conjunctim, uno volumine, hic exhibet Autor noster Clarissimus. In Dissertatione prima, post explicatam causae efficientis &obligationis indolem, hujus causam remotam ait esse jus, hoc autem cum Divinum aut humanum, &illud iterum innatum vel revelatum sit, hinc singulas istas Juris species persequitur.