Latin
EXPERIMENTUM ANATOMICUM AD VERAM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 216
Unproofread scanNot analysed yet
Canis scilicet superiori bregmatis parte terebrata, membranam duram non sine aliqua sanguinis jactura denudavit. Hinc cohibita haemorrhagia, abstersoque sanguine, durae matris ejusque sinus longitudinalis, qui per marginem foraminis decurrebat, motum systalticum cordis vibrationis, quae justo citatior erat, aemulum, hujusque rhytlimo ad amussim respondentem deprehendit. Post elapsum unum horae quadrantem, eandem hamulo acuto suspensam perforavit; quam perforationem acute persentiscere videbatur canis, convulsionis tamen cujusvis expers. Comparuit sic motus cerebri systalticus, tantillum sanguinis, quod in membrana continebatur, foras propellens. Postea cuspide forficis obtusa caute in aperturam membranae vulneratae immissa, eam transversim in parte ejus a sinus longitudinalis transitu maxime remota dissecuit; hinc protrusum fuit cerebrum pia matre tectum, perseverante adhuc motu ejus ad tactum satis forti, licet membrana ipsa, ob vim restitutivam fibrarum suarum a plaga accepta imminutam, ad oculos obscurius vibrari videretur. Toto hoc tempore vegetus adhuc erat canis, levibus tantum tremoribus, cum quodam horrore, per universum corpus affectus. Postquam igitur per aliquot horas hic vexatus multum sanguinis effuderat, ut omnem vim pulsificam, quae vel huic membranae inesse vel aliunde accedere supponi potest, adimeret Author, guttulas aliquot olei vitrioli leniter illinebat; unde nigro colore tingebatur haec, &nulla, saltem exigua &obscura ejus percepta est vibratio, admoto tamen digito satis distinctus cerebri pulsus sentiebatur. Peractis his, cum cultri mucronem ad unius unciae crassitiem in cerebri substantiam intrusisset, vehementer se agitavit canis, hactenus adhuc vegetus, &in horrendas corporis jactationes &pedum anteriorum &posteriorum convulsiones incidit, &cerebrum fortius quam antea movebatur. Postea specillo profundius adacto, sensus dolorifici indicia maxima dedit animal, cultro tandem usque ad latus cranii oppositum trajecto horrendis agitatum fuit spasmis; &interim systolen &diastolen cerebri, cum maximo renisu factam, digito Author aeque ac alii adstantes perceperunt. Quibus pensitatis phaenomenis, patere existimat Clarissimus Ridley, motum cerebri &menyngis a peculiari durae matris textura minime dependere.