Latin
D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 217
Unproofread scanNot analysed yet
D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET veterum Mathematicorum Synopsis, Collectore EDWARDO BERNARDO. Praemittuntur D. HUNTINGTONI &D. BERNARDI Vitae, Scriptore THOMA SMITHO S. Theol. Doct. Londini, apud A. &J. Churchil, 1704. 8. Plag. 18. DEr varia doctissima scripta, in Actis nostris passim commemorata, dudum orbi erudito ita innotuit Vir Clarissimus Thomas Smithus, ut vel solum nomen ejus affatim commendare possit Huntingtonianas epistolas, quibus in lucem edendis obstetricias manus praestare dignatus est. Epistolis autem Huntingtonianis Vitam ejus praemittere operae pretium duxit, illustrationi eorum, quae passim in epistolis habentur, haud raro inservientem. Lucem vero Huntingtonus adspexit Februario mense anni superioris seculi XXXVI Deorhirstae, quod est oppidum non incelebre ad Sabrinae ripam situm. Patrem nactus est illius loci Parochum, qui Robertum nostrum secundo genitum, in schola publica Bristoliae literas Graecas &Latinas bene edoctum, cum decimum sextum vitae annum attigisset, Oxonium ablegavit, ubi primo inter Portionistas, quos vocant, receptus, mox post susceptum primum in artibus gradum, unanimi illorum, penes quos jus eligendi erat, consensu in numerum Sociorum cooptabatur. Anno deinceps 1663 lauream Magistri consecutus, insequentibus comitiis Magistrorum nuncupatus est Senior, quam spartam cum per aliquod tempus egregie ornasset, tum D. Pocockii consilio, tum propria mentis inclinatione ductus, D. Framptono, qui huc usque Halebi mercatoribus Anglis in Oriente a sacris fuerat, jam in Angliam redituro, in sacro isto munere, amplissima mercatorum Londinensium, qui mercaturam in Oriente exercent, societate suffragante successit. Cum ergo Halebum celeberrimum illud Orientis emporium pervenisset, post administrationem sancti muneris, quod ipsi incumbebat, nihil prius antiquiusve habuit, quam ut patriam rerum hactenus pene incompertarum vel saltem vix satis bene cognitarum notitiis, invectisque librorum gazis redux ditaret. Cum vero de libris Syriacis comparandis maxime solicitus esset, &in iis cumprimis S.