Latin
D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 222
Unproofread scanNot analysed yet
Agathangelus Sabaeorum libros, quorum jam supra in vita Huntingtoni mentionem fecimus, nominetenus recenset, eorumque primum dicit nominari Sabaf Adam, quem Protopatrem nostrum Adamum a Deo immediate accepisse fabulantur: secundum, Sahaf Hieahie, ben Zachariae (quem nonnulli dixerunt esse praecursorem Domini, S. Joannem Baptistam) &istum pariter dicunt Hicahic a Deo recepisse: &tertium Divan, qui alios magnitudine excedit, sed pari aestimatione habetur. Hos libros Sabaei magna religione custodiunt, ne forte in aliorum manus perveniant, &cum alioquin hanc nationem auti sacra fames multum cruciet, difficillime tamen hac ex parte corrumpi possunt. P. 99 sqq. D. Stephanus Petrus, Patriarcha Maronitarum Antiochenus, mittit catalogum tum librorum sacrorum, tum operum Patrum, tum aliorum scriptorum, quae apud ipsos post tot bella, incendia, rapinas &spoliationes, quibus Syria per 10 secula fuerit obnoxia, adhuc supersint. Ex eodem Patriarcha Huntingtonus quaesiverat de Dionysio Syro, cujus Commentarium in IV Evangelia celeberrimus Lostusius syro-latine imprimendum curavit, quisnam scilicet fuerit ille Dionysius, quo tempore ubive loci floruerit, quid denique scripserit? Ad singulas has quaestiones Patriarcha p. III sqq. accurate &prolixe respondet, atque refert, Dionysium illum floruisse seculo XII. patriam ipsi civitatem Militinensem obtigisse, professione fuisse Jacobitam propter eximia studia creatum esse episcopum Gramnitiensem, animum Deo A. 1169 reddidisse, &sepultum esse Meletiae, ubi natus fuerat. Praeter Commentarios in V. &N. T. de variis argumentis Theologicis ac Philosophicis scripsisse, scilicet De Deo, de Trinitate, de Incarnatione, de Angelis, de Animabus, de Sacerdotio, de Elementis &de Arithmetica. Porro eundem quoque contra haereticos calamum strinxisse narrat, nimirum contra Arabes, Agarenos, Hebraeos, Nestorianos, Graecos, item contra eos, qui Concilio Chalcedonensi adhaerent. Tandem duas quoque Liturgias eum composuisse ait, cum Commentario de Ritu S. Sacrificii Altaris. Superest, ut Edwardi Bernardi Vitam, collectioni veterum Mathematicorum &huic epistolarum volumini subjunctae praemissam, paucis percenseamus. Ille natus est Paulesperriae secundo die Maji A. 1638, patre Josepho Bernardo loci illius Parocho, &matre Elisabetha Lancea, utrisque non ignobili genere oriundis.