Latin
D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 223
Unproofread scanNot analysed yet
Adolescens Londini in schola publica Mercatorum Scissorum ita dicta, literarum tyrocinia posuit, septennio ibi exacto in collegium S. Joannis Baptistae apud Oxonienses cooptatus, Thomae Wiati tutelae traditus fuit. Magister artium factus, Procuratoris Academiae munus gessit A. 1667. Inde prima laurea Theologica ornatus, Lugdunum ad Batavos abiit, tum ut MSS. codices orientales, quos Josephus Scaliger &Levinus Warnerus reliquerunt, perlustraret, tum etiam, &praecipue quidem, ut V, VI, VII libros Conicarum Sectionum Apollonii Pergaei, quorum textus Graecus desideratur, in codice Arabico apud haeredes Golii extantes examinaret. Constituerat enim hos libros cum versione sua &commentationibus necessariis in lucem edere: sed hoc ejus consilium D. Christianus Ravius praevertit, utpote qui tres istos libros, a se Latine versos &Carolo XI Suecorum Regi inscriptos, Kiloni A 1669 publicavit. Oxonium reversus, a D. Christophoro Wrenno electus est, ut ipsius tum temporis in regia aula versantis in munere Mathematico obeundo vices suppleret. Interim tamen non obliviscebatur, se solenni professione Theologiae studiis sacrisque Presbyteri functionibus consecratum fuisse. Hinc Beneficium Ecclesiasticum, in provincia Surreiensi a Collegio Joannensi ipsi delatum, lubenti animo accepit, &paulo post a D. Petro Mew, Episcopo Bathoniensi &Vellensi inter Sacellanos domesticos cooptatus est. Haec vero omnia mox erant relinquenda. Cum enim D. Wrennus professione Mathematum plane se abdicaret aut spes muneris istius Mathematici erat abjicienda, aut vi statutorum fundatoris, nulli alii officio sive ecclesiastico sive civili praeesse licitum erat. Hinc diu animi dubius ac nesciens quo se verteret, tandem repudiatis dignitatibus ecclesiasticis, professionem Mathematicam elegit. Circa hoc tempus de edendis veteribus Mathematicis omnibus, nunquam satis laudandum consilium apud Oxonienses fuit agitatum, cujus vastissimi operis sciagraphiam Bernardus accuratissime delineavit, quam Clarissimus Smithus subnectere operae pretium duxit.