Latin
D. ROBERTI HUNTINGTONI EPISTOLAE, ET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 224
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem ferme tempore Euclidem suscepit illustrandum, egregio specimine in folio, ut dicitur, edito, in quo Graecus textus &ex adverso Latina versio, cum Procli Commentario, Graece &Latine, una cum doctissimis scholiis figurarumque delineationibus accurate exhibentur. Praeterea ut scientiam quoque Astronomicam ex doctrina veterum illustraret, parvam Syntaxin Alexandrinam, communiter Μικρὸν Ἀστρονόμον dictam, in qua praeter Euclidem, Theodosii, Autolyci, Menelai, Aristarchi &Hipsiclis opuscula continentur, edendam suscepit, sed opus illud non perfecit. Nec solum in scientiis Mathematicis, verum etiam in Chronologiae &Antiquitatum studio, ingenii vires exercere satagebat. Hinc novam Josephi editionem adornare animum induxerat, &dici non potest, quam vasto apparatu arduum hoc opus aggressus fuerit. Cum vero multi methodum ejus, quam sequebatur, importune &pene ingestis convitiis carperent, inde primo inter Curatores &Bernardum ortae simultates, dein apertae lites, utrisque pro diversa, quam secuti sunt, sententia argumentis ultro citroque agitatis tenacissimè inhaerentibus. Cessavere inde operae typographicae, nec quisquam de edendo integro Josepho sumptibus Academiae amplius cogitavit. Postquam igitur in hoc opere ad metam pervenire non potuit, multos alios libros edidit, qui a D. Smitho insequenti ordine recensentur. I Commentatio de mensuris concavis, ponderibus antiquis, &mensuris distantiarum, quae primo A. 1685 D. Pocockii commentariis in Prophetiam Hoseae adjuncta fuit, triennio autem post locupletior facta seorsim prodiit sub hoc titulo: De mensuris &ponderibus antiquis libri tres, quibus accesserunt duae epistolae, altera N. Fatii de mari aeneo Salomonis, altera Thomae Hyde de mensuris &ponderibus Sinensium ad D. Bernardum. II Private Devotions, Oxon. A. 1689 in 12. h. e. ut D. Smithus paulo latius titulum explicat: Exercitia spiritualia, &vitam pie &Christiane instituendi methodus, cum formulis precum, tam in quotidianis, quam in solennibus religionis officiis, cum quisquam Deo &sibi vacaverit, clam &in privato secessu utendis. Ad finem accessit brevis Decalogi Paraphrasis. III. Orbis eruditi Literatura a charactere Samaritico deducta, quam tabula amplioris formae aeri incidendam curavit. Hinc uno intuitu contemplari licet varias, pro varia temporum &seculorum ratione, literarum figuras. IV.