Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 230
Unproofread scanNot analysed yet
PIPPINGIO. Lipsiae, apud Thomam Fritsch, 1705, 8. Alph. 3. pl. 4. DErgit se publico ostendere Reverendus Collega noster HenA ricus Pippingius, M. Henningi Wittenii doctissimo Opere, quo is praestantissimorum superioris seculi Theologorum memoriam vindicare annisus est, magno studio, nec minori dexteritate continuato. Ac Wittenim quidem, postquam diversis temporibus sex Decades, &anno 1685 integram Memoriae Theologorum Clarissimorum Renovatae Centuriam conjunctim edidisset, novam moliri Centuriam sperabatur; imo paratam se praelo jam habere, in praefatione istius Centuriae professus ipse erat, indicatis etiam Theologorum in eandem constipandorum nominibus. Sed nuspiam illa comparuit, seu quod Auctor ipse mutavit consilium, quod visum fuit verosimile, cum A. 1688 Diarium potius Biographicum, iterumque A. 1696 ejusdem tomum secundum edidisset, Scriptores ejusdem seculi praecipuos, absque nationis, religionis aut professionis discrimine, concise descriptos complexum; seu quod impedimenta quaecunque alia, ac mors denique, quae Auctori paulo post dictum illum secundum tomum publicatum obtigit, intercessere. A tanto igitur tempore cum repertus nemo esset, qui Wittenianum illud prius institutum, quod magno olim cum applausu exceptum fuerat, persequeretur, vacuam velut provinciam Pippingius noster occupavit, jamque Theologorum septuaginta, qui post annum 1682 e vivis excesserunt, restauravit memoriam, laborem hoc modo aggressus, quo &de totidem Viris jam in coelo triumphantibus, &de viventibus cunctis, quos clarorum virorum, qui Ecclesiae olim ornamento ac emolumento fuere, fata nosse juvat, praeclare mereretur. Methodum eandem plane servavit, quae antecessori Wittenio visa fuerat commoda, collectis undique magno labore programmatibus funebribus, orapogle orationibus parentalibus, epitaphiis, monumentisque similibus, quae honori doctorum virorum consecrari solent, &librorum a quoque compositorum accurato catalogo subjuncto; ubi in seo tamen Wittenii industriam haud parum superavit Pippingius, quod sollicite simul annotare sustinuit, quorum librorum uberior recensio, seu in nostris his Eruditorum Actis, seu in aliis Doctorum Ephemeridibus, quacunque lingua aut titulo magno hactenus numero divulgatis, reperiatur.