Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 231
Unproofread scanNot analysed yet
Praemissa elegans est praefatio, qua inter plura alia, ad Historiam Rei Literariae pertinentia notatuque digna, uti quorundam, qui ad Opus perficiendum rogati fuerant suppetias, morositas non dissimulatur, ita duumvirorum inprimis, quos honoris causa nos quoque nominamus, D. Georgii Henrici Götz i, Lubecensium hoc tempore Superintendentis, &Joannis, Alberti Fabricii, Professoris Hamburgensium, in suppeditandis subsidiis, quo sunt uterque in promovendis bonis literis animo, merito depraedicatur promptitudo. –Nobis ex ea plura decerpere nunc non licet, cum contexendus potius adhuc supersit Theologorum ipsorum, quorum Vita enarratur, qualiscunque index, ut qui nosse de iis plura cupiunt, non ignorent, unde ea sibi sint haurienda. Decade ergo prima sistuntur, Christianus Noldius, Sebastianus Niemannus, Joannes Olearius, Daniel Griebnerus, Godofredus Olearius, Jacobus Tentzelius, Michael Siricius, Jo. Andreas Lucius, Michael Cobabus, &Abraham Calovius: in secunda Antonius Reiserus, Janus Birckerodius, Balthasar Bebelius, Josua Arndius, Adamus Tribbechovius, David Klugius, Johannes Saubertus. Jo. Andreas Quenstedtius, Lucas Fridericus Reinhartus, Matthias Wasmuthius: in tertia Augustinus Balthasar, Johann Christfried Sagittarius, Andreas Christophorus Schubartus, Matthias Zimmermannus, Johannes Durrius, Godofredus Meisnerus, Theophilus Spizelius, Georgius Greenius. Joachimus Hildebrandus, &Tilemannus Andreas Rivinus: in quarta Michael Waltherus, Johannes Lassenius, Martinus Beerius, Henricus Rixnerus, Christianus Scriverius, Justus Christophorus Schomerus, Jo. Andreas Kunadus, Christianus Wagnerus Nathanael Falckius, Gerhardus Theodorus Meierus: in quinta Paulus Bosius, Christianus Kortholveligionem legibus stabilitam profitentes, nec non de Ordinatione Ministrorum sive Doctorum, quos illi eligunt.