Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 233
Unproofread scanNot analysed yet
Autore ROBERTO BURSCOUGH, Magistro Artium, Vicario Totnessiae, &Archidiacono Baarnastapulensi. Exoniae apud Samuelem Farley, 1704. 8. Prostat Londini apud Th. Bennet. Constat plag. 14. lcavit Reverendus Autor praesens opusculum Viro Reverendissimo Jonathan Trelawny, Praesuli Exoniensi, utque hoc officium in eundem conferret, causam fuisse ostendit ejus in se voluntatem beneficam &vere generosam, tum etiam singularia in Ecclesiam Anglicanam merita, ab externis quoque, &praecipue a Clarissimo Petro Jurieu, passim laudata. Tractationem totam eo animo suscepit, ut responderetur Autori anonymo, qui in libro, cui titulus Dissenters no Schismaticks, haud ita pridem divulgato, vindicare voluit a Schismaticorum appellatione eos, qui ab Ecclesia Anglicana dissentiunt. Non autem haec nova est, &inter hos viros nunc demum agitari coepta controversia, sed jam ante scriptis aliquot publicis hac de re inter se pugnarunt. Horum si copia nobis facta fuisset, melius nunc possemus summam libri praesentis, qui ad scripta prius edita passim se refert, hoc loco exhibere. Fungemur tamen officio nostro, quoad ejus fieri potest, &tractatus hujus argumentum summatim recensebimus. In praefatione Adversario suo exprobrat Autor, quod in scripto ultimo, haud secus atque in priori, calumniis ipsum oneraverit &convitiis, quae sint a viro, qui vel minimum habeat humanitatis sensum, nedum ingenuo vel Christiano, maxime aliena. Collectionem φράσεων quarundam ab eodem adhibitarum subjungit, ut, quam acerbum ille se exhibuerit, manifestius appareat. In eo autem praecipue injuria se lacessitum fuisse significat, quod ipsum Antagonista odii implacabilis in Dissentientes, animique non nisi flammam &ferrum in illos spirantis reum postulare non dubitaverit, cum tamen nihil omnino adsit, propter quod in suspicionem voluntatis adeo infestae trahi queat, multoque potiori jure tota ista criminatio recidat in accusatorem, quem ad exitium ecclesiae per leges publicas in Anglia stabilitae propensissimum esse demonstrat.