Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 238
Unproofread scanNot analysed yet
Passim quoque monet, agnoscere Presbyterianos reliquos Dissentientes pro Schismaticis, nihil tamen his objici posse, quod non idem contra illos adhiberi queat, &causam in eo adhuc esse deteriorem, quod reliquis viam quasi sese ab Ecclesia separandi monstraverint. Tandem regulas quasdam examinat, quibus justitiam ejusmodi separationis probari posse, Dissentientes sibi persuadeant, quarum prima est: nihil esse faciendum dubia conscientia; altera, cum rerum, quae licitae sunt, aliae sint aliis meliores, semper esse praeferendas, quae maxime expediunt; tertia, in usu rerum indifferentium illud maximopere curandum, ne simus aliis offensioni. Quarum primam statuit vim suam perdere, si adsit non solum res in se licita, sed &superioris de ea praeceptum; quandoquidem in tali casu, si dubitationes ab obsequii vinculo liberare aliquem possent, nihil foret, quod efficaciter obstringeret Pyrrhonianum aliquem ac de omnibus dubitare valentem. Ad alteram respondet, quod, quae cuivis maxime expedire videntur non statim re ipsa expediant; deinde, quod eligere tantum sit eorum, qui suo relinquuntur arbitrio, non etiam eorum, qui ab aliis reguntur. Ad tertiam illud monet, quod si scrupulis omnium esset gratificandum, necessum foret, ut orbis universus leges accipiat ab hominibus maxime stultis, ignorantibus, protervis, suisque affectibus obtemperantibus, ut ruat omne debitum erga superiores, atque in erroribus magis confirmentur, quos corrigi ac in meliorem viam reduci charitas exigat. Denique testem pro se iterum producit Baxterum, &quam absonum sibi videatur, eo obtentu, ne aliis praebeatur offensio, Schisma excitare, quod sit offensionum omnium longe pessima ac perniciosissima, exponit Argumenti, cujus tractationem tertiae Sectioni reservavit, duas partes facit. Prima quidem multum accessisse asserit ad culpam eorum, qui ab Ecclesia per leges Regni in Anglia stabilitas desciverint, quod in coetum aliquem peculiarem coierint, templa resque suas sacras separatim sibi habere coeperint, sacrorum quoque ministros a suo tantum arbitrio pendentes constituerint, verboque idem illud fecerint, quod veteres dixerint erectionem altaris contra altare; in quo nec eandem fuisse causam Ecclesiae Anglicanae statuit, cum illa se abstraheret ab Ecclesia Romana, neque verum esse, quod praetexant adversarii de quadam necessitate, qua ad susceptam a se discessionem fuerint compulsi.