Latin
PIPPINGIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 239
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde id probandum sibi sumit, quod ministri, quos sacris suis adversarii praeficiant, vocatione atque autoritate legitima destituantur, tam illi, qui praestito jurejurando, quod postea violent, ordinationem accipiant ab Episcopis, quam hi, qui ordinentur a Presbyteris simpliciter ita dictis. Hos enim ordinandi potestatem nec a Christo accepisse contendit, nec per decem secula priora post orbem redemptum eandem sibi vindicasse. Patres quoque ecclesiae, qui plurimum Presbyteris faveant, &plurima illis largiantur (in quibus nominatim Hieronymum allegat atque Chrysostomum) semper ordinationem diserte retulisse ait inter res ad eosdem non pertinentes. Ceterum dum amoliri studuit Adversarius suspicionem, quod consilia Presbyterianorum tendant ad exitium Ecclesiae, quam publicae leges in Anglia confirmarunt, Noster quod non adeo fallantur opinione, qui secus hac in re de Presbyterianis existiment, hac eadem sectione demonstrare operam dedit. In fine libri denuo exprobrat Antagonistae convitia, quae in ipsum innocentem conjecerit, &quam falso, quam inconsiderate, quam denique contra propria &asseclarum commoda ille scripserit, paucis ostendere allaborat. Consilium addit, atque id praesertim debere Adversarium curare monet, ne, cum apertius tenuerit viam, quam cautius incesserit Autor libelli, Shori Work with the Dissenters, eadem fata sentiat, quae ille (propterea numellis publice expositus) sit expertus.