Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 24
Unproofread scanNot analysed yet
Jam porro Israelitas, vitulum adorantes, non id egisse, ut Deos adorarent Aegyptios, Apin Isidemque vel Osirin, sed verum Deum in Aegyptio isto symbolo voluisse honorare, quae Calvini &Protestantium plerorumque sententia est, contra Romanae Ecclesiae Doctores diligenter Autor defendit. Festum celebratum Vitulo Exod. XXXII. 5. dedicationis fuisse, in quo ritus in Isiacis recepti observati fuerint, quorum nonnulli ex Herodoti Euterpe, quibus festum Isidi Bubaste celebratum describit, recensentur. Nec dubium Autori videtur, in eo festo in thensa vitulum illum circumgestatum fuisse, eoque spectare locum Amosi: portavistis tabernaculum Moloch vel Regis vestri. Mosen autem solennibus illis intervenientem, vitulum per calcinationem, quousque licuerit, in cineres redegisse. Cum idololatria populi in deserto, &formae &materiae cognationem habere idololatriam Jeroboami. Illum vitulorum cultum ex Aegypto, ubi diu versatus fuerat, attulisse. Dici autem idola illius diserte δαμάλεις, junices, in Scriptura passim: alibi rursus vitulor: quod suspicioni locum dat, utrumque sexum gemina vacca Joroboamum repraesentasse, quia, ut supra dictum, ἀῤῥενόθηλυς Isis crederetur. Deum verum hoc symbolo Jeroboamum colere voluisse, &ceremoniis quidem a Mose praeceptis: quod inprimis clarum sit ex relatis 2. Reg. XVII, 28, ubi dicitur, novos Salmanassaris colonos Samariam tuto habitare non potuisse, donec discerent cultum Dei Israelis; quem proinde retinuisse hucusque necesse sit Israelitas, nisi quod vitulorum adhiberent symbola. Ex loco Oseae XIII, 2. male cum Judaeorum magistris quosdam colligere, homines vitulis hisce fuisse immolatos; sensum enim verborum esse: quicunque inter homines sacrificat, osculum figet vitulis. Id tamen inde constare, osculo honoratos illos fuisse, quod &in aliis religionibus observatum; ut ex Jobi XXXI, 27, &Apulejo in Apologia pateat.