Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotes Jeroboami male quosdam inter Eruditos putare ex faece plebis delectos; quod parum conveniens fuisset ad conciliandam novae religioni autoritatem. Ebraea verba nunt nupto non ex infima plebe notare, sed simpliciter ex medio populo: id indicare tantum volente sacro Historico, quod ex tribu Levi scripti non fuerint Sacerdotes, sed ut fors ferret, ex populo. Peccatum denique illud Jeroboami illis, qui imagines &ἐθελοθρησκείας suas cultui divinitus praecepto miscere gaudeant, neutiquam favere. Utut enim minus fuerit Jeroboami peccatum crimine ultimorum Israelis Regum, à veri Dei cultu penitus ad Baalim deficientium: peccatum tamen nihilominus fuisse. Nec illi excusando inservire, quod Elias tamen Elisaeusque, veri Prophetae, perpetuo in illa gente fuerint versati: hoc enim placuisse sapientiae Divinae, ut aliqua tamen adhuc, licet corrupta, in illa gente servaretur Ecclesia. Atque haec Autor doctissimus de cultibus falsis inter Israelitas ex Aegypto oriundis. Jam libro IV ad eos pergit, qui Syriae &Chananaeae natales debent. Sed ejus quidem justum recensum nemo à nobis requiret; cum in prioribus tribus enarrandis, jam tum instituti nostri limites longe fuerimus supergressi.