Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 261
Unproofread scanNot analysed yet
Hac igitur ratione difficilior annalium Silesiacorum pars, stupendis tot annorum vigiliis a diligentissimo Polyhistore in ordinem redacta, atque ex monumentis, quantum licuit, antiquissimis diducta, non Silesiae tantum, cujus praecipue gratiam lucubrationibus suis meritus est Auctor, sed eruditis omnibus, illis autem inprimis, qui gentium migrationes, &medii aevi acta scrutari solent, exhibetur. Hac ratione tot illustria Germanorum facinora, tot praeclara Silesiacae fortitudinis decora, quorum famam alias cum ipsa fere memoria priorum temporum infelicitas ob Scriptorum penuriam aboleverat, nova luce donantur, &Piastus, Silesiorum cum Polonis conjunctorum Dux, cujus stirpem, post nongentorum annorum principatum, anno superioris seculi quinto ac septuagesimo, in Georgio Guilielmo, ultimo Lignicensium, Bregensium &Wolaviensium Duce, invida Parca exstinxit, Germanicae origini ab Hankio nostro postliminio quasi vindicatus, in Boleslao Procero, Mieslao, &Conrado Lasconogo posteris suis, constitutis Silesiorum Ducibus propriis, a Polonorum Ducibus &distinctis &separabilibus, revixit. Hac denique ratione Silesiae populus ab anno 550, quo etsi non amplius Suevicus, tamen adhuc Germanicus, partim Quadicus, partim Lygius, cum peregrina dissimillimaque Sarmatarum Slavorum Polonorum gente societatem inibat, diu alienum, prius Slavorum, deinde Polonorum nomen, aut obscuratis, aut imminutis laudabiliter gestis sustinere solitus, post DCXIII annos, per quos cum Polonis plerumque sub eodem capite fuerat connexus, aliam reipublicae formam recepisse conspicitur: pro temporariis Praefectis, perpetuos Duces anno 163, eosque totius Silesiae possessores anno 1169 consequutus. VOTAGE DE GUINEE, SIVE ITINERIS AGUILIELMO BOSMANNO ad littoris Guincensis in Africa provincias suscepti Historia, XXII Epistolis Gallice scriptis comprehensa Ultrajecti apud Ant. Schouten, 1705. in 12. cum fig. Const. 1 Alph. MAAAgna quidem Scriptorum seges est, qui itinera in utramque AIndiam facta litteris consignarunt, sed pauciores sunt illorum libelli, ex quibus Africae statum, qualis nunc est, atque ejus praesertim plagae, quam Littoris aurei Guincensis nomine Cosmographi indigitant, perdiscas. Huc enimvero inservit praesens Guilielmi Bosmanni opusculum, qui Belgarum Foederatorum auctoritate Pro-Praetor dicti littoris, Collegii pro stabiliendis illic commerciis instituti Adsessor, atque castelli D.