Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 262
Unproofread scanNot analysed yet
Georgii apud Elminenses Praefectus fuit, &haud ita pridem, post felicem ad Batavos reditum, negotiationis exercitae rationes scripto luculenter exposuit; cui vel ideo major habenda est fides atque aestimatio, quod oculatus omnium, quae narrat, testis fuit, &ea civibus suis de praesenti commerciorum ac incolarum illius tractus statu recenset, quae intra proximum aevi nostri decennium contigere. Dispescuerat laborem suum in libros quinque, sed mutavit brevi post mentem, &per epistolas telam, quam exorsus erat, pertexturus, viginti illarum Gallice exaravit, quibus duas ejusdem argumenti alias, a Davide Nyendaalio &Joanne Snoekio ipsi missas, ad calcem socias junxit. Prima carum monita quaedam generalia de Guincensi littore, ac magis dein specialia de Aximensi provincia suggerit, cujus dominium Batavi atque Brandenburgici inter se partiti sunt, ex quibus hi Fridericiburgum, illi autem D. Antonii arcem a Lusitanis olim conditam possident, ea tamen differentia, quod Brandenburgici Praefectorum, quos Directores generales Auctor adpellat, culpa omnia ferę perdiderint; Batavi vero, tanquam rei nauticae ac incolarum magis gnari, magnam ex auro, ebore atque mancipiis mercaturam adhuc faciant. Secunda regiones Jabinensem &Adomensem; tertia regnum Commaniense, cujus emporium celeberrimum Elmina urbs est; quarta Fetuensem, Saboensem, Fantinensem provincias; quinta Acronense &Agonnense territorium, nec minus regnum Aquamboense, in quo Angli, Batavi &Dani castella fundarunt, delineat. Sexta tractus, ubi aurum colligitur, ejusque formam ac valorem; septima vero auri inde ad Europaeos asportati calculum ponit, atque virorum, quibus colligendi computandique auri munia committuntur, indiculum ostendit. Octava acrem intra montes minus sanum, morbos inde obortos, vulnerumque per decocta olera sanationes, &fulmina plane terribilia saepenumero illic locorum obvia describit.