Latin
EJUSDEM DE SILESIORUM REBUS AB ANNO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 263
Unproofread scanNot analysed yet
Nona mores incolarum versutos &vafros, vestitum, educationem, linguam, agriculturam, commercia, &quae ejus generis sunt; decima cultum sacrorum, infinitum idolorum numerum, sacrificulorumque fraudes; undecima regiminis formam, leges, judicia, tribunalia, regii cultus a plebejo vitae genere discrepantiam exiguam, Batavorum autem in Aximensium maximam partem imperium, armorumque diversas species; duodecima matrimonia; decima tertia, morborum remedia &funerum ritus; decima quarta animalia quadrupedia; decima quinta volatilia, pisces, cancros, serpentes; decima sexta arbores, frutices, plantas, fruges &legumina; decima septima vero singulares de vaegrandibus bestiis historiolas nobis depingit. Decimam octavam tandem, XIX, &XX Epistolas descriptioni Quahoviae, Ladincuriae, Lampii Provinciarum, fluminum variorum, ac regni inprimis Fidae impendit. Haec summa operis lineamenta sunt, quod ob argumenti copiam vetus Plinii proverbium, quo ex Africa semper novi aliquid adferri scribit, in memoriam nobis revocat. Ne igitur sicco quasi pede cuncta transeamus, quaedam tantum, ac ne ex singulis quidem litteris singula, quae palato nostro maxime arriserunt, excerpere placuit. Magnum esse littoris hujus Guincensis tractum, ex eo colligimus, quod diversa regna, provincias bene multas, oppida &vicos pene innumerabiles, &spacium aliquot centum milliarium complectitur. Incolarum vero deterrima conditio est, quos levi de causa pro mancipiis vendi, quibusdam in plagis ex rapto solum vivere, alibi victimas idolis mactari, &ultima quaeque tyrannidis atrocissimae pati constat, adeo certe, ut Anqua quidam illorum Dux sanguinem humanum (Epist. 2. p. 27.) plus vice simplici biberit. Quid ergo magis optandum esset miseris, quam Christianos nancisci rectores? Sed obstitit mutua inter Lusitanos, Anglos, Belgas, Danos &Brandeburgicos altercatio, quorum alii aliorum conatus turbarunt, atque ex fociis hostes facti bene coepta pessumdederunt; obstitit, uti Auctor refert, Anglorum militum luxus, Lusitanorum pauperies, Danicarum virium defectio, reliquorum autem inordinatum regimen, quibus id tandem effectum est, ut dum singuli omnia affectant, omnes deinde vix singula devictorum Aethiopum imperia retinuerint: cujus rei, praeter Bosmannum, testes sunt Focquenbrogius Batavus, &Guilielmus Joannes Mullerus Harburgensis Saxo, qui posterior, quod obiter notamus, Augustissimi Regis Friderici III jussu, Danorum ad illa littora navigantium Concionator nauticus extitit, &Fetuanae regionis, cujus maxima pars tunc temporis ad Danos spectabat, descriptionem Noribergae 1675, in 8, idiomate Germanico publicavit.