Latin
275
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 275
Unproofread scanNot analysed yet
juvarint. Inde reformatam Ecclesiam ex operibus justificari Autor concludit, in qua operosa fides &viva veram sponsam demonstret, cum in Pontificia mortua maneat fides. Tandem colophonem controversiae Apostolus imponit v. 26. fidem declarans Ecclesiae Pontificiae operibus destitutam, inertem esse ac fidei potius simulachrum, aeque ut ipsorum conventus sacri, vita ac spiritu carentes, exanguis ad instar cadaveris sint habendi. SAMUELIS MORLANDI OBSERVATIONES quadam novae circa partes &usum florum in plantis. Excerptae &translatae ex Actis Philosoph. Angl. Jitida &curiosa florum textura, una cum toto suo apparatu Noculis se sistens, Viros haud paucos, singulari eruditione &sagacitate celebres, in penitiorem sui investigationem invitavit. Cum autem isti, qui in Historia naturali perficienda, &naturae operationibus evolvendis, suam collocant operam, non eadem felicitate, qua reliquas res naturales prosecuti sunt, hanc materiam tractaverint; non irritus forsan erit conatus, accuratius in fabricam &usum dictarum partium inquirendi, quo vegetabilium propagatio &harmonica naturae methodus melius cognosci &intelligi valeat. Dudum jam observatum fuit, singulis seminibus inesse plantam seminalem, inter binos lobos positam, prima stamina continentem, &primum nutrimentum teneriori plantae subministrantem. Verum D.