Latin
276
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 276
Unproofread scanNot analysed yet
Grew, cujus industria &sagacitas hoc doctrinae genus maxime excoluit, solus, quod sciam, observavit, farinam illam, seu pulverem subtilem, qui certo tempore ex thecis seu apicibus seminiformibus, in staminum summitate excrescentibus, protruditur, munia certo modo praestare spermatis masculini. In eo tamen deficere mihi videtur, quod eam in externam tantummodo superficiem uteri vel vasculi seminalis spargi, &semina inclusa per emanationes quasdam spirituosas vel impressionem energeticam impraegnare statuat. Jam inquirendum restat, annon convenientius supponere liceat, semina, intra propria involucra provenientia, in principio ovis animalium nondum impraegnatis esse similia? item farinam esse congeriem plantarum seminalium, quarum singulae in singula ova sint deducendae, antequam haec foecunda evadant; porro stylum, quem Rajus vocat, vel partem superiorem pistilli ex Tournefortii sententia, esse tubum, pro plantis hisce seminalibus ad ovarium &in ova deducendis formatum; denique maximum earum adesse proventum, inter se differentium, ut una ex tam multis angustum adeo ductum, sibi adaequatum, invenire &transire possit. Quae ut evidentius appareant, observationes communicabo, circa situm horum staminum &stylum, in quibusdam plantis factas. In Corona Imperiali uterus seu vasculum seminale plantae centro floris insidet, &ab hujus summitate stylus exurgit, &vasculum seminale cum stylo repraesentat pistillum. Hoc ambiunt sex stamina, quorum extremitatibus singulis apices tanto artificio affiguntur, ut vel a lenissimo vento hinc inde moveri possint; eadem enim gaudent cum stylo altitudine, qui in hac planta, quemadmodum per totum suum corpus, ita in summitate maxime, concavus &apertus est. Quibus addendum, quod styli extremitati adhaereat crista quaedam, ex villis pinguibus constans, &ad farinam ex thecis suis dilabentem recipiendam &retinendam, ut videtur, formata. Haec itaque farina, vel mediante pluvia, vel a vento, detruditur ad tubum, donec ad vasculum seminale pertingat. Caprifolio stylus oritur a rudimentis baccae cujusdam, in quae inscriseritur versus summitatem floris monopetali; ex cujus floris medio propullulant stamina quaedam, farinam suam styli, in hac planta itidem cristati, orificio immittentia. Allium uterum habet tricoccum, cujus centro inseritur brevis stylus, ad apicum altitudinem non exsurgens; hinc isti magis eminentes, globulos suos eo commodius illius orificio committere possunt. Inde etiam est, quod nullam cristam in hoc stylo, prout in modo commemoratis, observare potuerim.