Latin
278
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 278
Unproofread scanNot analysed yet
In Tithymalo oritur vasculum tricoccum, quod quamdiu parvum &exile existit, fundo incumbit, impraegnatum autem exsurgit &longo innititur petiolo, ita ut quis crederet, nullam esse inter hoc &apices in ima parte sitos communicationem. Pili Fragorum &Baccarum Rubi Idaei superficiem investientes, totidem sunt tubuli, quorum singuli ad propria abeunt semina, hincque flore primum se aperiente, circulum adesse staminum intra petala, &integram aream internam sylvam horum pilorum repraesentare videmus, qui postquam suos globulos receperunt, &ad semina deduxerunt, haec in pulpam elevantur carneam. Explicatio Figurarum. TAB. VI. Fig. I. II. III. IV. Figura I. repraesentat asphodelum. A. Suprema pistilli seu tubi extremitas, in quam plantae seminales intrare, &per quam eaedem ad semina nondum impraegnata deduci supponuntur. Apices semini formes, qui maturi aperiuntur, &pulverem bbb. suppeditant in tubum A injiciendum. C. Locus vasorum seminalium circa terminum tubi sitorum &flore tectorum. Figura II. sistit plantam leguminosam. D. Siliqua in flore latens. E. Tubus a siliqua ortus, plantas seminales ad eam derivans. F. Tunica membranosa siliquam investiens aperta. gggg. Apices, qui, antequam integumentum aperiatur, videntur ab angulis ejus oriri, &per petala florum orificio tubi admoventur, ut suam farinam huic inserere possint. Figura III. exhibet fabam Gallicam a latere. i. perforatio, per quam planta seminalis primum ingredi supponitur. Figura IV. Eandem oculis sistit divisam. h. Planta seminalis.