Latin
277
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 277
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ex his concludo, quod, quoniam pulvis hic subtilis curiose praeparatus certo tempore prorumpit, tubus etiam adest, qui eundem commode recipere possit, &quidem, si apicibus pulverem suppeditantibus non directe supponatur, singulari apparatu pro eodem retinendo donatus, necessario sequatur, tubum hunc pro pulvere recipiendo esse formatum. Quodsi enim haec stamina ductus excretorii tantum forent, particulas excrementitias secernentes, relictis reliquis in seminis nutrimentum abituris, quid opus esset, excrementa haec in tam curiosa deponere repositoria? Certe in alium quemvis potuissent collocari locum, quam ad vasa seminalia, quibus profecto noxas potius inferrent. Quibus accedit, tubum hunc exsiccari, quamprimum thecae hae contentis suis vacuae existunt. Sed ut ne amplius urgeam, plantam seminalem constanter in ea seminis parte locatam esse, quae styli insertioni proxime adjacet; in fabis, pisis &phaseolis, immediate sub illo loco, quem oculum vocamus, mediantibus microscopiis majoribus, manifestam deprehendi perforationem, directe ad plantam seminalem locatam, in quam hanc intrare existimo. Et certe credo, fabas &pisa, quae non progerminant, eadem destitui. Nec in aliis plantis apparatus ille, quo saepe commemoratus pulvis intra tubum aliquem ad ovula deducitur, desideratur. leguminosis enim plantis, si petala florum caute avellamus, videbimus siliquam arcte membrana quadam cingi, circa extremitatem in varia stamina, farina onusta, abeunte, quae firmiter fibrarum fasciculo in tubi extremitate sito uniuntur, sicque farina ad siliquam derivatur. In Rosis erecta visitur columna, ex variis conflata tubis, invicem junctis, sed facile separandis, quorum singuli ad proprias ducunt cellulas, staminibus in magna copia eam cingentibus.