Latin
TUTEM IMITANTOR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 304
Unproofread scanNot analysed yet
occurrant, qui data opera &singularibus scriptis hoc egerunt; quos sequuntur, qui in alius argumenti scriptis obiter quasi, vel certe non adeo accurate idem tetigerunt argumentum, quo refert Dictionariorum Universalium Scriptores, qui eruditorum sermonibus celebrantur, quales sunt Car. Stephanus, Nic. Lloydius, Jo. Jac. Hofmannus, Lud. Morerius, &novissime accuratissimeque omnium Pet. Baylius, quorum labores pro merito laudantur. Haec brevis est totius schediasmatis sciagraphia, quod passim variis annotationibus est instructum, quae tum ad pleniorem Lexicographorum, de quibus disserit, notitiam faciunt, tum varia Hebraicae Linguae &Antiquitatum Judaicarum momenta elegantiorisque literaturae capita illustrant. Sic p. 10 sqq. in notis refutat eos, qui cum Jo. Clerico ac Campegio Vitringa, historiam de commixtione Linguarum Babylonica aliter interpretati sunt, eamque non nisi de animorum dissensione accipiendam censuerunt. Ibidem p. 12 recenset eos, qui historiam Linguae Hebraicae perscripserunt, &p. 13 laudat praecipuos, quorum industria in constituendo typographiae inventore elaboravit. Hinc p. 24 sq. Steph. Morinum &Richardum Simonium confutat, qui punctorum vocalium originem ab Arabibus repetere non dubitarunt. Jarchii appellationem minus accuratam esse, &cum Isaaci nomine commutari debere evincit p. 31. Summam fuisse Judaeorum in describendo sacro codice diligentiam, probatur p. 44 sque variis hanc in rem allegatis auctoribus, ubi simul p. 46 mos loca S. Scripturae ex memoria allegandi, Patribus solennis, immutationi eorum saepe occasionem dedisse observatur. Danielem a Judaeis minus recte ex Prophetarum numero removeri, docet. v. 51 sq. &p. 53 variae libros inscribendi rationes, Orientalibus receptae &pleraeque obscurae illustrantur. Varii Imbonati errores, quos in allegandis auctoribus commisit, notantur p. 75. Λυτοδιδακτων exempla, &qui de his commentati sunt, scriptores habentur p. 97. De crassa Judaeorum ignorantia variorum testimonia afferuntur p. 100 sq. qui p. 106 sq. a corrupti sacri codicis scelere immunes pronunciantur, variis, qui huc spectant, allatis auctoribus. Illorum notitia, qui alias linguas cum Hebraica contenderunt, peti potest ex pag. 111. Plures qui longum temporis spatium elaborandis scriptis impenderunt, recensentur p. 121–123. De poesi Hebraeorum Lectorem instruit p. 137 sqq. &p. 144 sq. non contemnendum scriptorum numerum, qui Hebraica Judaeorum scripta ad Buxtorsii exemplum congesserunt, exhibet. Ex his exemplis judicium facile formari potest de reliquis annotationibus, quas Auctor subinde non exiguo numere contextui sermonis adspersit. Caeterum in schediasmate hoc conficiendo Bartoloccii &Imbonati laboribus usus est, sed ita, ut subinde utriusque errores animadverterit &emendarit.