Latin
SOLUTIO PROBLEMATIS PASCHALIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 305
Unproofread scanNot analysed yet
SOLUTIO PROBLEMATIS PASCHALIS. Romae, typis Rev. Cam. Apost. 1703. in 4. maj. Constat plag. 13, cum 5 Tab. aeneis IN hoc Opusculo Illustris Autor (quem Franciscum Blanachinium esse, Summi Pontificis Magistrum Cubiculi hoc tempore Honorarium, ex eo ipso accepimus, cujus beneficio libellus ad nos pervenit, Reverendo Abbate Dominico Passioneo) sibi hoc problema solvendum proponit: An disponi possit Cyclus Paschalis, constans annis Gregorianis, qui Pascha semper indicat tempore congruo, h. e. mense primo, die Dominica intra hebdomadam tertiam Lunae? Quamvis vero multi Mathematici nega tivam amplexi fuerint, Noster tamen affirmativae veritatem se evi cturum confidit. Demonstrationis loco affert ipsum Cyclum a se constructum, quem Octogrammum ideo vocat, quia Epactis saltem utitur ad investigandam Novilunii diem, octo autem literis in Calendario Romano antiquo olim ordine saepe recurrente per totum annum continuatis (quas Nundinales communiter vocant omnes, Noster vero ad Cyclum Lunae pertinere credit) ad indicandam Lunam decimam quartam, ante quam per Canones Concilii Nicani Pascha legitime celebrari nequit. Ast ne hac ratione oriatur confusio cum literis Dominicalibus, loco literarum Julii Caesaris ABCDEFGH, assumit sequentes LMN OPORS. Ut igitur novi hujus Cycli Octogrammi verita pateat, postulata quaedam, rationem numerandi Lunam decimam quartam ac diem aequinoctii definiendi concernentia, praemit. tit: quoniam, ut notum est, in computando Paschate omnis labor huc redit, ut indicetur dies Dominica, Lunam decimam quartam, post aequinoctium vernale primam proxime sequens.