Latin
SOLUTIO PROBLEMATIS PASCHALIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 309
Unproofread scanNot analysed yet
Pars altera anni Solaris quantitatem ex observationibus definit, &cum Gregoriana comparat. Ex observationibus suis, collatis Waltherianis, Autor quantitatem anni Tropici colligit 365 d. 5 h. 49. 2. 38; ex iisdem atque obserVII vationibus Hipparchi, eandem deducit 365 d. 5 h. 49. o. 24; ut adeo differentia sit 2. 14. Cumque Cassinus ex observationibus Hipparchi atque suis, eandem derivaverit 365 d. 5 h. 49. 1. 31, tuto quantitatem anni assumi, qualem Mathematici Gregoriani assumsere, nempe 365 d. 5 h. 49. 12. Illam enim 12 sec. differentiam ex Hipparchi observationibus, consentiente Cassino, dirimi non posse: cum organa, quibus ille in observandis aequinoctiis usus, ipso Ptolomaeo haud diffitente, quartam dici partem non satis exacte definiant. Colophonem opusculo addit Adhortatio ad eos, qui de Cyclo judicaturi sunt. Indicat in ea ipse Autor Paschata, quae praesenti seculo in controversiam vocari poterant, nempe annis 17008 in Paschate indicendo communes Tabulae a Paschate Cycli Octogrammi spatio unius hebdomadae; &annis 4. 23. 42. 61, 80, 99, in quibus eaedem ab eodem spatio unius Lunationis dissentiant: atque monet, in examine Tabularum communium nullam rationem habendam esse illorum annorum, in quibus numeratio Epactae communis loco quidem movet quartam decimam Paschalem, in aliam diem transferens ab ea, quae illi juxta hypotheses congregationis Gregorianae deberetur; sed legitimum tamen Paschatis diem idcirco non turbat. Examinat quoque ipse Pascha anni 1707, atque contendit, illud juxta Canones Concilii Nicaeni, decreta Gregorii &Auctorum praestantiorum sententiam, qui Calendarii emendationem promoverunt, d. 17 Aprilis indici debere.