Latin
XENOPHONTIS OPERA OMNIA, QUINQUE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 310
Unproofread scanNot analysed yet
XENOPHONTIS OPERA OMNIA, QUINQUE Voluminibus comprehensa, Graece &Latine, curante EDUARDO WELLS. Alphab. 6 plag. 17, praeter figuras aliquot aeneas, &chartas geographicas. DRaeclare utique sibi consultum statuent φιλέλληνες, quod A cum a plurimis retro annis Xenophontem in librariorum tabernis anxie desideraverint, neque intra seculi spatium, &quod excurrit, Leunclavianam illam elegantissimam ulla alia, nisi forte Parisina de A. 1654 nova habenda, editio exceperit, Ox niensium tandem beneficio conjunctim teneant tersissimi Scriptoris epuscula auro quovis cariora. Licet enim studiosae pubis emolum ento prodesse maxime voluerit Clarissimus Editor, quae ut in Arglia Grajis deliciis maturius ac felicius, quam vix alibi, innutriri solet, ita illarum promos condos in nativo splendore, sine peregrino notarum apparatu, familiares sibi reddere docetur, non poterit tamen non adultioribus quoque institutum hoc valde commendari, siquidem variantes lectiones &criticas observationes parcius atNextas, judiciosa operum dispositio &diversa alia ornamenta largiter pensant. In quinque autem volumina dum Xenophonteam supellectilem universam distribuit Noster, primum continere jussit libros VIII de Cyri majoris institutione; alterum de Cyri minoris expeditione libros VII; tertium Hellenicae Historiae libros VII, una cum Chronologia Xenophontea, quae Celeberrimum, atque in temporum calculo signando acutissimum Dodvvellum autorem habet. Proximum ab hoc in duos tomos abit, ita ut alter praeter Memorabilia Socratica, Socratis etiam Apologiam, alter librum Oeconomicum, quin &Oeconomicorum Ciceronis, in quibus hic Paraphrasten Xenophontis egit, fragmenta Latina exhibeat.