Latin
LIBER SATTRARUM SEXDECIM FREDERICI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 312-2
Unproofread scanNot analysed yet
quod Juvenalem, quem antea Italice haud infeliciter transtulerat, imitatus Auctor Clarissimus composuit, Illustri Viro Antonio Magliabechio dedicatum. Constat id sedecim omnino Satyris, quarum prima Prospero Mandosio, cur Satyras scribat? exponit, &dum aliorum Poetarum vitia recenset, Catellam etiam, haud ignobilem alioquin Poetriam, quae &hujus seculi, &antiquos Poetas, ipsumque Maronem superasse existimetur, perstringens, sibi propositum esse ait, ut ostendat more sacrorum Concionatorum, quae putet vitanda, utque in vitia, non in personas invehatur. In secunda Satyra, quam ad Magliabechium ipsum dedit, hodiernum &antiquum tempus de vitiis colloquentia inducuntur; ubi inter alia impudentiam nonnullorum scriptorum sugillans, multis verbis exsecratur Auctorem libelli famosi, adversus eundem Magliabechium, Virum integerrimum, instigatione &invidia cujusdam, quem Curculionem ficto nomine vocat, conscripti. Tertia Satyra, quae Bernardino Ramazzino inscripta est, ineptias hominum in testamentis evolvit, domestico, ut apparet, exemplo irritatus. Quarta ad Petrum Cannetum Abbatem Camaldulensem dirigitur, &de indignis acquirendi modis conscripta est, fictioneque haud ineleganti constat. Quinta de malis Principum ministris, &de ingrato Principum animo erga bonos fidosque ministros agens, Carolo Antonio Sinibaldo inscribitur, in qua sua quoque fata depingit, &imprimis Mecaenates sibi deesse queritur. Ita enim de suis carminibus p. 67: Semisepulta jacent perituris condita chartis Omnia, nec spes ulla manet; contraria Phoebo Nam Procerum mens est. Pereant. Ego caetera sperno. Europae at decore optarem mihi Buda superstes Viveret, &longos Thuscis legeretur in annos.