Latin
LIBER SATTRARUM SEXDECIM FREDERICI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 312-3
Unproofread scanNot analysed yet
Lotize dibzy G Google Loquitur autem de Poëmate Heroico, quod Etrusco sermone scriptum prelo paratum habet. Sexta, quae Francisco Redi consecratur, quantum in Medicina tum Veterum tum Recentiorum versatus sit, docuit, quippe dum ab observationibus illustrari Medicinam probat, inutilia nonnulla Medicorum inventa sugillat, utilia laudat. Septimam Poeta ad Poetam Joannem Franciscum Bonomi dedit, in qua multa sunt jucunda de Pedissequarum pravitate, atquae de sua pedissequa refert, jucundissima. Octava, qua in Adulatores invehitur, summo pariter Poetae Jo. Francisco Rotae dicata est, a quo elegans Epigramma recepit Noster.