Latin
DN. NICOL. CHRISTOPHORI S. R. I. L. BAR
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 315
Unproofread scanNot analysed yet
De simultanee investito citra possessoris consensum, Resp. 156. Ad Processum Criminalem imprimis faciunt, quae de Processu Banni Resp. 7: de crimine laesae Superioritatis Tertitorialis, Resp. 94. de usu SCti Sillaniani, Resp. 103: de poena conatus capitali, Resp. 127. traduntur. Ad Processum civilem spectant, quae Resp. 128. de Reconventione: Resp. 168. de Appellatione ob Nullitatem deserta: de Purgata Contumacia per probationem legitimorum impedimentorum, Resp. 200. Autor disserit. Juris vero Matrimonialis privatique, quibus materiae Legales inter vivos mortuosve excutiuntur, Consilia ubique occurrunt quam plurima, sed nobis sufficiet ex hisce ostendisse, quantum de integro hoc praestantissimo opere sibi polliceri queat Lector, qui facile ex diligenti ejus lectione cognoscet, Responsa haec secundum rationem solidae doctrinae Lynckerianae esse elaborata.