Latin
JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 315-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOH. BARTHOLDI NIEMEIERI, SS. THEOL. D. ejusdemque in Illustri Academia Julia Professoris Publ. &Ordin. de Conjugiis Prohibitis Dissertationes junctim editae. Accesserunt Supplementa cum Indice Rerum. Helmstadii excudit Salomo Schnorrius, 1705. in 4. Constat 3. Alphab. 14. plagulis. AUo magis arduae, &quo frequentiores in judiciis moveri solitae sunt quaestiones circa causas matrimoniales, eo plures quoque circa easdem enodandas occupati esse voluerunt. Horum aliquos, eos praecipue, quos in sua Bibliotheca reconditos habet, in Praefatione Operis Celeberrimus Autor noster recenset, quibus tamen plures addi possunt. Quorum vestigia lecturus Tractatum, de Conjugiis prohibitis agentem, inque decem Dissertationes dispertitum, hac vice sistit.