Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quod formas curvarum attinet, Autor vocat hyperbolam inscriptam, quae tota jacet in asymptotôn angulo ad instar conicae; circumscriptam, quae se at asymptotos, &partes abscissas in sinu suo amplectitur; ambigenam, quae uno crure infinito inscribitur &altero circumscribitur; convergentem, cujus crura concavitate sua se invicem respiciunt, &in plagam eandem diriguntur; divergentem, cujus crura convexitate sua se invicem respiciunt, &in plagas contrarias diriguntur; cruribus contrariis praeditam, cujus crura in partes contrarias convexa sunt, &in partes contrarias infinita; conchoidalem, quae vertice concavo &cruribus divergentibus ad asymptoton applicatur; anguineam, quae flexibus contrariis asymptoton secat, &utrinque in crura contraria producitur; cruciformem, quae conjugatam decussat; nodatam, quae se ipsam decussat in orbem redeundo; cuspidatam, cujus partes duae in angulo contactus concurrunt, &ibi terminantur; punctatam, quae habet ovalem infinite parvam, id est, punctum; &puram, quae per impossibilitatem duarum radicum, ovali, nodo, cuspide &puncto conjugato privatur. Eodem sensu parabolam quoque convergentem, divergentem, cruribus contrariis praeditam, cruciformem, nodatam, cuspidatam, punctatam &puram nominat. Hyperbolam vocat redundantem, quae numero crurum sectiones conicas superat; defectivam, quae unicam habet asymptoton, &duo tantum crura hyberbolica iuxta asymptotam illam in plagas contrarias infinite progredientia; ex his una est cissuis veterim. Hyperbolas parabolicas vocat, quae habent crura hyperbolica ¶bolica. In universum autem numerat lineas tertii ordinis, seu curvas secundi gradus, septuaginta duas. Et notat, quod, si in planum infinitum a puncto lucido illuminatum umbrae figurarum projiciantur, umbrae sectionum conicarum semper erunt sectiones conicae, curvarum secundi generis semper erunt curvae secundi generis (vel potius non plus quam secundi generis) &ita porro. Et quemadmodum circulus umbram projciendo generat omnes sectiones conicas (idem de quavis conica dici potest) sic quinque parabolae divergentes secundi generis exhibent omnes alias secundi generis curvas. Quinque illae parabolae divergentes sunt hae, quarum aequatio communis est yy L xx ex d, vbi AB, AG sunt axes conjugati, curvae punctum C, &AB, X, &BC, y.