Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi jam sit yo &aequationis ax 3 1zbxx 4–x–dzzo, tres radices AT, At, AT sint reales &inaequales, prodit figura parabolica divergens campaniformis cum ovali ad verticem fig. 2. 3. Si radices duae sunt aequales, parabola prodit vel nodata contingendo ovalem, fig. 4, vel punctata ob ovalem infinite parvam, fig. 5. Si tres radices sunt aequales, parabola est cuspidata in vertice, &est parabola semicubica vulgo dicta, fig. 7. Denique si duae radices lunt impossibiles, habebitur parabola pura campaniformis fig. 4. &6. His quinque parabolis divergentibus secundi generis adjiciamus ex Autore cissoidem veterum fig. I, parabolam, per quam Cartesius aequationem sex dimensionum construxit fig. 7. (quae habet quatuor crura infinita, quorum duo sunt hyperbolica circa asymptoton AG, &duo parabolica convergentia, &cum prioribus speciem tridentis ferè efficientia) ¶bolam cubicam vulgarem (quae est ex numero parabolarum divergentium) fig. 8. Reliquae figurae, quae cum his omnes septuaginta duas curvas secundi generis repraesentant, apud Autorem videri possunt. Caeterum Autor non attingit focos vel umbilicos curvarum secundi generis, &multo minus generum altiorum. Cum ergo ea res abstrusioris sit indaginis, &maximi tamen in hoc genere usus, tum ad descriptiones, tum ad alias proprietates curvarum, &doctrina haec focorum ab Ill. Dn. D. T. profundius sit versata; supplementum ejus pro his curvis ab psius ingenio expectamus. Ingeniosissimus deinde Autor, antequam ad Quadraturas Curvarum (vel potius figurarum curvilinearum) veniat, praemittit brevem Isagogen. Quae ut melius intelligatur, sciendum est, cum magnitudo aliqua continue crescit, veluti linea (exempli gratia) crescit fluxu puncti, quod eam describit, incrementa illa momentanea appellari differentias, nempe inter magnitudinem, quae antea erat, &quae per mutationem momentaneam est producta, atque hinc natum esse calculum differentialem, eique reciprocum summatorium; cujus Elementa ab inventore Dn. Godefrido Guilielmo Leibnitio in his Actis sunt tradita, variique usus tum ab ipso, tum a Dnn. Fratribus Bernoulliis, tum &Dn. Marchione Hospitalio, (cujus nuper extincti immaturam mortem omnes magnopere dolere debent, qui profundioris doctrinae profectum amant,) sunt ostensi. Pro differentiis igitur Leibnitianis Dn. Newtonus adhibet semperque adhibuit fluxiones, quae sint quam proxime ut fluentium augmenta aequalibus temporis particulis quam minimis genita; iisque tum in suis Principiis Naturae Mathematicis, tum in aliis postea editis eleganter est usus, quemadmodum &Honoratus Fabrius in sua Syn psi Geometrica motuum progressus Cavallerianae Methodo substituit.