Latin
ERUDITURUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 340
Unproofread scanNot analysed yet
Cleodemum Malchum, Agathobulum, Aristobulum, Ezechielem Alexandrinum, Phocylidem, Lysimachum, Jasonem Cyrenaeum, Judamque Essenum breviter descriptos reliquis etiam associatos dat. Machabaeorum liber, qui Hebraeis Antiochi libellus appellatur, in Latinam linguam translatus inseritur. Denique R. Jochanan filius Mathathiae, R. Elias cognomento Propheta, Demetrius, Eupolemus, Jonathan Filius Uzielis, Auctor Libri Sapientiae, R. Nechonias ben Hakkana, Samuel Parvus, Ananias filius Ezechiae, ac ultimus omnium Coecilius Rhetor Augusti aetate celebratus, suo quisque ordine in conspectum prodeunt. Quamvis autem larga satis nominum clarissimorum seges hunc in librum constipata sit, minor tamen longe, ac in duobus antecedentibus, scriptorum apocryphorum numerus comparet, cum personas modo plerorumque nominare ac breviter delineare Autori allibuerit. CASPARIS HENRICI HORNII, JCII, JURISPRUdentiae Feudalis Longobardo-Teutonica, aucta variis accessionibus, mandatis, privilegiis, consiliis, responsis feudalibus, aliisque argumentum illustrantibus. Wittebergae, apud J. W. Meyerum &G. Zimmermann, 1705. 4. Constat 5. alph. 4. plag. Pus hoc, jam ante decennium, publici juris factum est, dum Cillud Consultissimus Autor, Dissertationibus Academicis, in