Latin
ERUDITURUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 340-2
Unproofread scanNot analysed yet
cathedram produxit. Cum vero Exercitationum illarum exempla deficerent, subinde ab illis, qui ejus Scholas frequentare soliti sunt, interdum &ab aliis admonitus, de repetenda illarum editione cogitare coepit, quod propositum, tardius quidem, sed ita tamen executus est, ut quamplurima posthaec lecta &observata addiigitiz oogle diderit, multa etiam emendaverit immutaveritque, adeo ut plane alia facie &habitu liber jam in lucem prodeat. Secutus est, in hoc opere Examen Juris Feudalis Strykianum, ut illud etiam commentarii in hoc vicem subire queat.