Latin
DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 348
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ultra praestitutum limitem (intra quem nihil solutionis comparuit) jam fere sesquiannus est elapsus, necdum tamen dedi meam solutionem; quod fateor oscitantiae an oblivioni meae imputandum, forsan diutius duraturae, nisi excussisset eam visa mihi nupera Clarissimi Joh. Craigii Solutio, publicata primum in Transact. Philos. Londin. anno 1704 num. 289, &postea transscripta in Acta Erudit. novissimi Aprilis. Quid de hac solutione sentiam, mearum est partium paucis prius aperire, quam meam proposuero, neque id facere verebor, cum mihi constet, Clarissimi Auctoris popularem Celeberrimum Newtonum sententiae meae ab Amico quodam (cui eam privatim perscripseram) intellectae per totum suffragari. Quare non aegre laturum spero acutissimum Craigium, si, quod in ipsius solutione desidero, amice &candide proponam. Illam, utpote brevem, huc "transcribo totam: Sint, inquit, w, 5, coordinatae Curvae datae; &"Curvae quaesitae sint coordinatae X, γ: tùm ex conditione proble"matis erit dwa quae dea –dxa e dya. Ponatur dx E d –umda, unde erit dyzzVds: eam div dz –me das; in hac "pro de substituatur ejus valor per ν, dw &determinatas ex"pressus: &pro de assumatur talis valor ex w, dw &determi "natis compositus, ut valores quantitatum dx, dy sint summabi"les. Et sic habentur T ac y coordinatae curvae quaesitae. Q. E. I. Nihil unquam expediri potuisset brevius, non nego; sed &ipsa nimia brevitas est suspecta; re vera enim quis quaeso, vel leviter attendens, non viderit statim postulari gratis, &pro dz assumatur talis valor ex w, dio &determinatis compositus, ut valores quantitatum dx, dy sint summabiles? Postulatum hoc non minus difficile videtur quam ipsum problema, imo si illud dixero difficilius, non adeo a veritate alienum dixero; superaddit enim tacite problemati conditionem aliquam praeter necessitatem, quae haec est, quod non tantum curvam curvae, scilicet totam toti, sed etiam partes partibus aequales fieri jubeantur, quae tamen posterior conditio non exigitur in problemate; sufficit namque exhibere curvam datae aequalem, licet partes aequales in illis determinari non possiat.