Latin
DILUCIDATIO LIBRI DE GENERATIONE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 349
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla interim, quae Vir Clarissimus adducit, &quae an: ecte soluta, examinare nondum vacavit, non magis probant generalem problematis solutionem, quam si quis per nonnulla exempla aequationum quadratarum &cubicarum a se resolutarum contendere vellet, se monstrasse viam generalem resolvendi aequationem cujuscunque sit dimensionis. Videtur Doctissimus Craigius ipse quodammodo agnoscere imperfectionem suae solutionis. Sub finem enim, ubi innuit Problema Diophantaeum, quo petitur Dividere summam duorum quadratorum in duo alia quadrata, quorum latera sint rationalia, affinitatem habere cum nostro, quod putavit necessario idem esse quam Dividere summam duorum quadratorum in alia duo quadrata, quorum latera sint summabilia, rectissime subdit, solutionem mei problematis communes tantum fluxionum methodos inversas requirere, &artificium in debita laterum quaesitorum assumtione consistere, scilicet ut sint summabilia; quo satis nobis indicare vult, quod, quemadmodum illa fluxionum methodus inversa nondum ad perfectionem est perducta, sed immane quantum adhuc circa illam a Geometris desideratur, ita etiam solutio sua, quae illam methodum requirit, perfecta dici non possit: artificium autem (quod ipse ita vocat) assumendi latera debito modo, ut sint summabilia, haud dubie arcanum est difficillimum. Non ergo illud in solutione generali fuisset supponendum, sed demonstrandum, quod dum fiet, meam nunc solutionem cum alio, quod me eo deduxit, novo invento communicare nequaquam gravabor. Verum hoc loco non est dissimulandum, quod acceptum ferimus Illustri nostro Leibnitio, felicioribus auspiciis rem aggresso. Is quippe mihi sub initium anni superioris perscripsit aliquod tentamen solutionis neutiquam paralogisticae, imo cui nihil deerat, nisi ut laborem calculi (qui ad perplexitatem haud facile superabilem deducere videbatur) tollendi modum ostenderet. Via autem, quam ineundam censuit Vir perspicacissimus, consistit in coevolutione duarum curvarum ope styli commune circumplicatum filum tendentis &describentis tertiam aliquam curvam, quae si algebraica sit ut &una ex evolutis, altera etiam necessario erit algebraica, non minus quam ipsa etiam coevolutarum differentia semper per rectas lineas algebraice determinabilis existit.