Latin
THESAURUS ANTIQUITATUM GRAECARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 35
Unproofread scanNot analysed yet
Porro ut dato quantitatis alicujus, velut y, valore per aliam indeterminatam, qualis T, haberi etiam potest valor ipsius dy (differentiae inter duas proximas y,) per x, &per ax (differentiam inter duas proximas *)seu uti data quantitatey, potest inveniri differentia dy; quod nihil aliud est, quam invenire tangentes curvarum: ita vicissim dato valore ipsius dy, modo dicto exhibito, seu data differentia dy invenire terminum y, est invenire summas omnium differentiarum seu dy; quia discrimen inter duas y assignabiles extremas est summa omnium differentiarum intermediarum; &posito unam ex extremis aequalem esse nihilo, seu crescendo incipi ab o, tunc summa illa est ultima y. Hinc dato termino P, qui sit ad a constantem, ut dy ad Ax, erit rectangulum ay aequale summae omnium vix, quae scribitur sy Ax, id est, aequabit aream figurae factae ex ordinatis, ν ductis respective in Ax elementa abscissarum. Atque ita regressus a valore ipsius dy βax BAx (seu ipsius 2) differentiae, ad valorem ipsius y (seu ipsius s est quadratura figurae, cujus abscissae, ordinata V. Adeoque flexus ipsius y est areae dictae proportionalis. Sed cum regressus hic a differentiis ad quantitates, vel a quantitatibus ad summas, vel denique a fluxionibus ad fluentes, non semper Algebraice fieri possit, (prorsus ut regressus a potentiis ad latera, vel a quantitatibus ad radices non semper fieri potest rationaliter) ideo quaerendum est, tum quibus casibus quadratura Algebraice succedat, tum quomodo Algebraico successu deficiente aliquid subsidiarium adhiberi queat. In utroque etiam a Dn. Newtono est utilissime laboratum, tum alias, tum in hoc tractatu de Quadraturis, ubi series adhibet infinitas, quae eo casu, quo abrumpuntur, seu finiuntur, quaesitum Algebraice exhibent. De quo etiam dictum est nuper in recensione tractatus Dn. Cheynaei, Medici Scotici Londini degentis. Conferri etiam potest tractatus Dn. Craigii Scoti de Quadraturis, &ejusdem Theorema ad Quadraturas pertinens, nuper in his Actis exhibitum; quae faciunt etiam, ut ipsis Theorematis Newtonianis recensendis supersedeamus, quia paucis exponi non possunt: quemadmodum nec ejusdem Theoremata quaedam reductionis ad quadraturas faciliores. Eas autem quantitates, quae Algebraice exprimi non possunt, Newtonus vocat Geometrice irrationales, ad imitationem quantitatum surdarum seu Arithmetice irrationalium.