Latin
Theorema I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 352-2
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema I. Omnis Reptoria vel quaecunque ejus pars est longitudine aequalis vel summae vel differentia partium perreptandae &perreptantis eadem reptione defunctarum; nempe summae, si motus fiat per obreptionem; &differentiae, si per subreptionem. Demonstr. Concipiatur (Fig. I &II.) Perreptans ECF progredi in situm proximum, ita ut vertice ejus E perveniente in e, punctum simul perreptantis in cadat in punctum perreptandae n; clarum nunc est, lineolam Ee, quae per Coroll. I. parallela est lineolis Cn &Em, fore illam in fig. I. aequalem summae Cn+ Cm, &fig. II. differentiae earundem, Cn –Cni; nam per parallelismum motus sit, ut progressus puncti E nempe Et sit aequalis distantiae punctorum n &im, quae vero distantia, cum particulae Cn &C in directum jacere censeantur, non differt ab earundem summa in fig. I, &à differentia in fig. II. Sunt vero Ee, Cn &Cm elementa suarum respective curvarum AE, AC &EC; ergo etiam collectim sumtis elementis, erit Curva Reptoria AE aequalis in fig. I summae perreptandae &perreptantis ACPEC, &in fig. II differentia earundem ACEC. q. e. d.