Latin
Theorema I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 353
Unproofread scanNot analysed yet
Scholium. In memoriam hic sibi revocabit B. Lector, quod Illustre Virorum par, summus Leibnitius, &acutissimus, dum viveret, Hugenius praestiterunt, introductis scilicet ab hoc Evolutionis, ab illo Tractionis motibus, non sine insigni pro notitia curvarum emolumento; sed nunc judicet pro aequitate sua, annon noster motus Reptionis illis duobus saltem adjungi mereatur. Sive enim ejus facilitatem &simplicitatem, sive utilitatem spectare velit, deprehendet eum in omni parte mirifice excellere. Quis enim motus facilior &simplicior, quis vero etiam ad praxin accommodatior, quam qui sibi semper parallelus est? Quantae autem sit utilitatis, praeter ardui problematis solutionem mox dandam, vel hoc arguit, quod nobis introitum reseret ad abstrusiora &tantum non hactenus desperata circa curvas cognoscenda &efficienda. Quorum unum alterumve tantum notabo: Et primo quidem, cuivis statim obvium est, quomodo datis duabus aut pluribus curvis algebraicis, facile alia nova algebraica inveniatur, cujus area aequalis sit summae vel differentiae arearum datarum, erecta scilicet tantum ad communem abscissam nova applicata summae vel differentiae datarum applicatarum aequali. At vero si non areae, sed longitudines ipsae datarum algebraicarum, in aliam novam algebraicam conflari, id est, inveniri si debeat curva algebraica, cujus longitudo aequetur aliarum datarum vel summae vel differentiae; hoc jam quod hactenus a nemine effectum reperias, nostrae videtur reservatum methodo, rem mirabili brevitate absolventi.