Latin
Theorema II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 354-2
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema II. Sint (Fig. III.) curvae quot &qualescunque ADL, ACM, ABN, sitque alia curva APR cujus abscissa AO aequalis abscissarum summae AE AFAG respondentium partibus AB, AC. AD aeque amplis; &applicata OP aequalis applicatarum summa EBq. FCq GD: Dico curvam AP aequari longitudine omnibus curvis AB 4. ACq. AD. Quod si vero AO esset summa abscissarum tantum aliquarum mulctata reliquis abscissis, &similiter OP summa respondentium applicatarum mulctata reliquis applicatis: Dico fore etiam curvam AP aequalem summae curvarum unarum mulctatae reliquis curvis. Ex. gr. Si AO sit ZAGA AFAE, &OPEGDq FCEB, erit curva APZADA ACAB. Dico tandem etiam, in utroque casu fore curvam AP aequalis amplitudinis, cujus sunt AB, AC vel AD. Demonstratio hujus ex praecedenti theoremate haud difficulter colligitur: immo &immediate ex calculo differentialium directo peti potest, quare illa relicta revertor ad motum nostrum reptorium; qui hoc alterum notatu dignum nobis suppeditat, quod est inventum de dimensione linearum curvarum per circulares a me jam olim publico exhibitum in Actis hisce anni 1695m. Aug. &Nobilissimis Duumviris Leibnitio &Tschirnhausio tantopere laudatum eod. an. m. Novemb. Quo ostendi, duas curvas eadem evolutione condescriptas per duo quaelibet fili evolventis puncta habere summam vel differentiam aequalem arcui circulari. Lubet ergo nunc ostendere, quomodo hoc theorema, quod tunc singulari demonstratione muniveram, non sit nisi specialissimus duntaxat casus praesentis hujus de Reptoriis.