Latin
Theorema I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 354
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si primo duas ex datis curvis sumas, earumque unam obrepere facias, alteram habebis reptoriam duabus datis aequalem, ad quam si eodem modo addas tertiam datam curvam ope obreptionis denuo instituendae, prodibit alia nova reptoria tribus istis datis curvis longitudine aequalis, cui simili modo quartam, postea quintam, &plures porro addendo, habebis tandem unam omnibus simul curvis datis aequalem, &quidem per Lemma I algebraicam, si tales quoque fuerint datae; sicubi vero differentia vel subtractio curvarum facienda occurrit, loco tunc obreptionis subreptionem instituendam esse, non necesse duco ut moneam. Quae cum ita se habeant, nulla posthac erit res ardua, curvas non tantum dissimiles, sed &diversorum omnino generum in unam (subintellige algebraicam, si illae tales fuerint) colligere, vel a se mutuo subtrahere, vel partim subtrahere &partim addere; atque vel differentiae, vel partim differentiae, partim aggregato unam aequalem construere curvam. Sic ex. gr. non solum ellipses quotcunque dissimiles (quod tamen antea sat magnae difficultatis fuisset) sed ellipses cum hyperbolis ¶bolis per nostram methodum facile coalescent in unam, hoc est, sine magno labore exhibebo jam curvam algebraicam, quae sola trium sectionum conicarum datarum longitudinem exaequet. Ex hisce vero deducitur sequeris in abstracto propositum