Latin
Theorema II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 357
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vero et am omnes dissimiles, quoniam semper pars reptoriae extrema PR aequalis est partibus PCATC, hoc est parti alicui intermediae inter extremitates curvae datae APB; quod necessario dissimilitudinem curvarum, partiumque ejus arguit, excepto unico casu, quo nempe curva data aequabilis convexitatis, omnesque adeo partes similares, id est, si curva data esset circulus, quem igitur hic exceptum volo, daturus infra pro eo solutionem peculiarem. Ergo transformata est omnis curva data excepto circulo in alias innumeras sibi aequales, &quidem omnes algebraicas si proposita sit algebraica. q. e. f. Coroll. I. Curva inventa prima PR Q dimidiae est amplitudinis, cujus est data APB; secunda amplitudinis est partis quartae, tertia octavae, quarta decimae sextae, &sic porro, decrescentibus scilicet amplitudinibus curvarum in progressione geometrica subdupla; unde ultro hic se nobis offert nova ratio rectificandi curvas per approximationem. Cum enim recta linea nihil sit aliud quam curva amplitudinis infinit e parvae, curvae utique nostrae ipsi APB aequales per successivas operationes inventae quanto minoris fiunt amplitudinis, tanto magis ad rectas lineas accedunt. Coroll. II. Si curva proposita secetur in tres partes amplitudinis aequalis, eaeque per methodum supra traditam conflentur in unam curvam, habebimus iterum novam propositae aequalem, quae postea similiter in aliam &haec iterum in aliam (&ita quoties libuerit) transformabitur. Pari ratione, si ab initio secetur curva data in quatuor partes aequalis amplitudinis, prodibit nova progressio infinita curvarum inventarum datae aequalium; per quinquisectionem curvae datae rursus nova obtinetur curvarum series; nec non nova &nova semper habetur per sectionem in sex, in Et ita satisfactum est septem, in octo &c. partes aequeamplas. problemati non uno modo tantum, sed modis infinitis, quorum Hi modi si singuli innumeras exhibent curvas datae aequales. combinentur, prodibit numerus modorum infinitorum infinitus, quibus ulterius combinatis sine fine, exoriuntur novi semper infinitatis gradus, quibus praecedentes quasi absorbentur. Coroll. III. Alia praeterea ratione obreptio initialis peragi potest, mutato nimirum (fig. V.) situ partis AP vel a P, ut extremitates partium non contiguae ab initio se tangant, hoc est, ut extremitas a partis a P tangat extremitatem P partis PB, hacque dispositione instituatur obreptio. Fiet enim reptoria PMQ omnesque reliquae postea ut prius describendae a prioribus diversae, &tamen ipsi propositae APB aequales.