Latin
Theorema II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 358
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem modus inprimis locum obtinet, quando curvae partes PA &PB sunt aequales &similes, uti sit, cum APB esset ex. gr. aliqua ex sectionibus conicis, in qua punctum P foret vertex summus; quo casu curva reptoria PR Q per priorem modum descripta esset nova tantum sectio conica sed parti PA vel PB omnino similis, id quod non satisfaceret problemati, quippe quod requirit curvam propositae dissiAtque hic in universum est notandum, quotiescunque milem. curvae perreptans &perreptanda sunt eaedem vel tantum similes, seque tangunt ab initio reptionis in punctis similibus, curvam reptoriam hinc generatam illis semper etiam fore similem; cujus ratio attendenti haud difficulter patescit. Quando igitur dixi in solutione curvam PR Q dissimilem esse ipsi APB vel parti AP, excepto solo casu, quo data curva APB esset arcus circuli, ista verba sub hac restrictione dicta velim, ut nimirum si proposita constet duabus partibus PA &PB aequalibus &similibus, situs tunc partis AP prius permutetur, admoto scilicet a partis a P ad punctum P partis PB: alioquin certe reptoria descripta P Q foret parti AB vel PB omnino similis. Solutio II. per Motum subreptionis. Esto Curva data algebraica ACB (Fig. V.) ad quam construatur prius alia similis LMNR, illiusque dupla, quod quomodo fiat dudum est cognitum, ducendo tantum ex assumto quodam puncto O per singula curvae datae puncta rectas OL, OM, ON, OR duplas suarum partium OA, OP, OC, OB: Deinde sumta LMNR pro perreptanda &APCB pro subrepente, atque admoto B ad L, vel A ad R, fiat subreptio; dico reptoriam hinc genitam fore aequalem propositae APB; est enim aequalis differentiae inter LMNR &APB per theorema nostrum I. differentia vero aequatur ex constructione ipsi APB. Ergo &c. q. c. f. Nota, quod pro subreptione inchoanda dixerim admovendum esse A ad R, vel B ad L, secus enim si A ad L, vel B ad R admoveretur, reptoria prodiret eadem cum APB. Fateor equidem, hoc incommodum certis casibus, etiamsi adhibita illa cautela, posse occurrere, tunc nempe, quando curva data APB duas habet partes PA &PB inter se aequales &similes. Hoc vero inconveniens multis modis tolli potest; construendo ex. gr.