Latin
Theorema II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 359
Unproofread scanNot analysed yet
dimidiae tantum AP, curvam similem in ratione tripla, id est, ut ubique OL ad OA, OM ad OP, se habeant ut 3 ad I. Sic enim admoto A ad M vel Pad L, si AP subrepserit ML, habebit reptoriam dissimilem &duplam ipsius AP, adeoque toti APB aequalem. Caeterum praerogativa aliqua gaudet haec construendi methodus super praecedentem, dum non indiget postulato II. Sectio enim curvarum in partes aequeamplas molestiam quandoque in praxi creare posset quae autem hic commode evitatur. Sciendum interim hoc artificium, quod nititur praevia constructione curvae similis ad habendam curvam dissimilem &aequalem propositae, posse etiam in motu obreptionis locum habere. Etenim si construatur curva LMNR datae APB similis sed semissis tantum longitudinis, quod sit, bisecando rectas ex polo O eductas OA, OP, OC, OB; obrepat postea LMNR se ipsam inverso ordine, hoc est curva LMNR bis describatur, atque una obrepat alteram, facto scilicet reptionis initio ab unius extremitate L applicata ad extremitatem R alterius; manifestum est, reptoriam hinc exurgentem (quippe aequalem per theorema I. duplici LMN) aequalem esse propositae APB, ut &eidem dissimilem, nisi forte partes PA &PB essent aequales &similes, quo casu adhibenda foret medela modo supra allata. Caeteroquin tamen hoc notandum in favorem prioris solutionis, quod per hanc posteriorem non quemadmodum per priorem amplitudines reptoriarum decrescant, ipsaeque adeo ad rectitudinem magis magisque accedant, sed ex adverso omnes prodeant amplitudinis, cujus est curva proposita. Solutio singularis pro circulo. Pervenio tandem ad casum unicum (si curva data circularis est) qui solus solutiones nostras generales non agnoscit, iisque non comprehenditur, quem propterea jam supra excepi. Nam quomodocunque circulus circulum perreptet, sive obrependo, sive subrependo; reptoria quoque onietur semper circularis, cujus causa est (ut supra jam monui) aequabilis convexitas circuli, seu partium ejus non interrupta similaritas. Ne igitur hoc uno in casu, inter infinitos, immo omnes alios a nobis solutos, aqua nobis haereret, excogitanda fuit pro Circulo peculiaris solvendi ratio petita ex methodo, iam olim mihi pro aliis curvis non infeliciter adhibita, ut videre est in Actis hisce A. 1694 pag. 396 &397, ut &A. 1695 pag.