Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 376
Unproofread scanNot analysed yet
Cum porro Bonarellus eo nomine a Censore taxetur, quod de Celia fugitiva dixerit: Conoscerollo a 1 Fiori Ove saran piu folti inconstantiae &levitatis non immerito ille ipse arguitur, qui Racano Mariam Medicaeam laudanti eandem figuram indulserat: ostenditurque auctoritate Calpurnii, imo ipsius Maronis, non de Reginis tantum atque Heroinis, quod Bouhoursius vult, sed de puellis quoque amatores ita loqui solere. Inde Gallo non probanti, quod Bonarellus ex oculis amicae lucem fundi dixerat, cujus splendore illa e vestigio proderetur, respondet, cum apud Terentium in Eunucho simile quid occurrat, isque eo nomine a Gallo commendetur, non intelligere se, quare cum Bonarello tam severe agat. Eademque opera Testa, cui inter Italorum Lyricos, Chiabrera forte excepto, principatum dat, &Gratianus in Granata debellata, eidem noxae affines excusantur. Marinum postea, ceu Hetruscae Poeseos corruptorem, vehementer accusat, Bajuletumque, qui hunc ipsum verbis selectis usum fuisse scripserat, explodit, tandemque, Quintiliani verbis usus, dulcibus Marinum vitiis placuisse profitetur, &Poetis, qui ex ejus disciplina prodiere, non admodum favet. Caroli deinde Mariae Maggii Hymni in Ludovicum XIV conditoris partes contra Bouhoursium tutatur, ejusque Apologiam, quam Clarissimus Ludovicus Antonius Muratorius in Vita Viri adornarit, magnifice laudibus celebrat; Lemeniumque &illustrem Arcadum Academiam, ut &Furfuraceam Florentinorum, ceu instauratores Hetrusci carminis praedicat. Aegre vero fert, Gallum multos Poetarum ex Italis proletariorum versus, ceu specimen insignis cujusdam artis, in medium attulisse. Caeterum a Poetis ad pedestris sermonis scriptores progressus, trium prae caeteris, Sfortiae nempe Pallavicini, Stradae, &Thesauri patrocinium suscipit. Pallavicinus nimirum, in venusto doctoque de Stylo &Dialogo libello, Joannis Baptistae Rinuccini, Antistitis Firmani, de Episcopi officio librum hortis, qui in locis incultis atque squalidis, arte Magica momento excitantur, comparaverat. Quod Bouhoursius improbavit, indecorum Episcopo ratus cum Mago conferri. Cui Noster ex Servio reponit, comparationem non inter personas, sed inter studia institui, idque Virgilii exemplo, qui Trojanos cum formicis comparaverit.