Latin
VAL. ERNESTI LOESCHERI, D. ION
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 377
Unproofread scanNot analysed yet
Observaverat porro Bouhoursius, librum Rinuccini non satis bene portentis Magorum assimilari, quae solidi nihil prae se ferant; ad quae Noster: non repraesentari hac Allegoria durationem, sed potius admirabilitatem. Sic Homerum Graecorum &Dardanorum, saxis invicem se petentium, conflictum cum nivibus a Jove emissis conferre: neque enim hic aequalitatem, sed simplicem similitudinis rationem requiri. Quod testimoniis Rhetorum tam veterum, quam recentiorum copiose docetur. Dum vero hoc agit, quasi in transcursu, comparationem a Ludovico Borbonio, Principe Condaeo, inter Ignatium Lojolam &Caesarem, interque Xaverium &Alexandrum M. argute institutam, ita commendat, ut tamen, si ad Bouhoursii obrussam exploretur, vix tolerabilem fore contendat. Ostendit deinceps, quaenam inter Metaphoram, Imaginem &Comparationem differentia intercedat, idque ex ipsius Pallavicini libro praedicto. Quem quoque, quod Lucretii dictionem paulo obscuriorem larvae faciem tegenti, non ornanti, comparaverat, contra censoriam Galli notam tuetur, illum ipsum simul inculans, Metaphoram cum larva conferentem, quod rectius aenigmati conveniebat. Promovet inde gradum ad Stradam, qui Libro III, Decad. II de Bello Belgico scripserat: Adeo non ex vano observatum, curae esse Deo Principum vitam. Quasi non magis cordi in homine, quam Imperatori in exercitu novissimum mori datum sit. Quae verba Noster a Bouhoursii vellicationibus vindicans, qui Turennii &Gustavi Adolphi exemplo adductus, contrarium nonnunquam accidisse statuerat, non ad id, quod raro, sed quod plerumque fit, respiciendum esse contendit, Galloque simul exprobrat, quod perperam &contra mentem Stradae verba praedicta verterit, &similes ejus in Auctorum interpretatione errores recenset, ridiculum ex Novi Foederis a Bouhoursio GalBbb Quod Gallice facta explanatione, hujus rei specimen proferens. porro Strada L. III. Decad. II de militibus dimidiato corpore pugnantibus, sibique superstitibus ac peremta Partis ultoribus dixerat, id Noster exemplo Lucani factum asserit. Cui merito addas insignem Lucretii locum Libro IIIV. 612 seqq. de membris curribus falciferis abscissis, ita inter alia canentis: Falciferos memorant currus abscindere membra, Saepe ita de subito permista caede calentes, Ut tremere in terra videatur ab artubus id, quod Decidit abscissum: cum mens tamen, atque hominis vis Mobilitate mali non quit sentire dolorem: Et simul in pugnae studio quod dedita mens est, Corpore cum reliquo pugnam, caedesque petissit.