Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 385-2
Unproofread scanNot analysed yet
aenearum 1 Alph. plag. 7, praeter eas, quae Parte III una cum Emblematibus sunt impressae. Erito id Excellentissimi olim inter Batavos Viri, Petri (Cornelii filii) Hoost, Satrapae Mudensis, Polyhistoris ac Poetae sine exemplo, datum memoriae fuit, ut opera ejus omnia, dudum quidem maximam partem edita, junctim nunc typis descripta, luci publicae denuo exponerentur. Divisa sunt in quatuor partes, quarum prima &secunda celebratissimam ejus complectuntur Historiam Belgicam, ab eo tempore, quo Carolus V Imperator Belgicarum provinciarum cum regnis Hispanicis annexisque ditionibus aliis regimen Philippo IMMo tradidit, usque ad exitum fere Advocatiae Comitis Leicestriae, quartum nunc recusam: de qua &tanto omnium cum applausu olim excepta, &hodieque publice aestimata, plura dicere non attinet.