Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 386
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia opera ejus exhibet miscellanea, quo spectant Historia Henrici IV Galliarum Regis, Narratiuncula de fatalibus exsurgentis Domus Mediceae infortuniis, Auctoris ad viros celeberrimos Epistolae 218, Opuscula aliorum in linguam Belgicam ab Hoostio versa, Comoediae ejusdem, Emblemata &Poëmata cujuscunque generis. Quae quidem jam A. 1671 a filio Arnoldo, Equite S. Michaelis ac Scabino Amstelodamensi, fuerunt edita, nisi quod David van Hochstraten, qui novae hujus editionis curam habuit, &epistolas quasdam antea non vulgatas, a Nobilissimo Viro Gerhardo van Papebroch suppeditatas, &Poëmatibus illud inprimis, quod A. 1700 Florentiae compositum, ad Academiam in Hollandia sub nomine Kamer in Liefde bloejende eo tempore florentem olim miserat, neglectum quidem hactenus, velut immaturum, sed dignum tamen, quod legatur, visum adjecit. Quarta Taciti opera, in linguam Batavorum ab Auctore olim incredibili studio, nec minori felicitate conversa, primumque Amstelodami A. 1683 publicata, comprehendit. Atque haec de splendido licet opere dicta, pro instituti nostri ratione suffecerint, cum non nisi recens primum vulgatos libros recensere consueverimus. Neque tamen ingratum Lectori Benevolo futurum arbitramur, si cum Illustris Hooftii Vitam, Historiae ejus Belgicae in his operibus praemissam, &quondam a Gerhardo Brand, celeberrimo illo Historiae Remonstrantium auctore compositam deprehendamus, ex ea quaedam excerpta demus, ne cuiquam, quantus Vir Hoostius fuerit, ignoretur. Natus nimirum ille est Amstelodami d. 16. Mart. A. 1581, patre Cornelio Petri Hooft, Consule Amstelodamensi, matre Anna Blavia. Studiis mature innutritus, ingenium ostendit linguae &poeseos Batavicae inprimis cupidissimum, quo tempore Collegium illud in Amore florens, cujus supra meminimus, Amstelodami eo decore splendesceret, ut aliquando inter ejus membra quinque Consules &octo Scabinio mstelodamenses numerarentur. Itaque, cum illud in excolenda lingua poesique patria unice versaretur, illi se addixit totum, Henricum Laurentii Spigelium (cujus opus palmarium Speculum cordis, Hertz-Spiegel /una cum opusculis aliis A. 1694 in Hollandia recusum est) in primis magna tum auctoritate pollentem aemulatus. Postea Academiam Lugdunensem ea tempestate longe forentissimam, cum Josephus Scaliger, Franciscus Junius Paulus Merula. Carolus Clusius, Bonaventura Vulcanius, aliique praeclari Viri doctorum munere fungerentur, incoluit, &sub tantis praeceptoribus absoluto studiorum Academicorum cursu, integrum inde fere triennium itineri per Galliam, Italiam, Germaniam facto, summo cum fructu impendit. Unde jam A. 1609 a Principe Mauritio Auriaco, praevia Ordinum Hollandiae Praepotentium nominatione, Satrapae Mudensis, Praetoris Goelandiae, &Officialis supremi Vesopensis munere, magnae utique dignitatis, ornatus est: etsi id quoque Parentis in Rempublicam &Domum Auriacam meritis fuit datum, qui tum superstes, octogenarius demum A.