Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 387
Unproofread scanNot analysed yet
1626 decessit. Interea Noster, postquam Comoedias ac Tragoedias quasdam edidisset, Vitam &Res gestas Henrici IV Galliae Regis Belgico sermone, ut alia omnia, adornavit, octo fere annorum annis eam in rem impensis, eo applausu, ut Hugo Grotius in Epistola ad Hoostium, quae est inter epistolas ejus Amstelodami A. 1687 editas ducentesima decima sexta, non dubitarit gratulari tanti Regis Manibus, quod tantum Scriptorem invenent, &Rex Galliae Ludovicus XIII postea praestitam gloriae Patris operam remuneratus fuerit, collatis Nostro A. 1639 Nobilitatis insignibus &Equestri Ast praecipuae tamen ipsi curae Historia S. Michaelis ordine. Belgica fuit, cui componendae jam tum A. 1628 manum coepit admovere, &toto deinde vitae decursu insudavit, donec A. 1647 Hagae Comitis, quorsum ad spectanda Friderici Henrici Principis Auriaci, qui non ita pridem decesserat, solennia funebria profectus fuerat, morbo oppressus expravit, nondum absoluto sexagesimo sexto aetatis anno. Corpus defuncti Amstelodami in Templo, quod vocant, Novo tumulo paterno illatum est; postridie vero in Theatro urbis publico, honori ejus non oratio solum parentalis a Brandrio nostro conscripta, ast ab Adamo van Germes, actore in scena solertissimo, recitata, sed &,cum illa finita esset, una e praecipuis ab Hoostio elaboratis Tragoedia, cui Geerurd van Velzen nomen est, populo fuit exhibita: quod exemplum repetitumne postea fuerit, nobis quidem non constat. Fuit de caetero Vir linguae patriae &poeseos longe studiosissimus, ut cum Poetria etiam quadam Tesselschaede, seu ut ipse per anagramma vocabat, Sachtesedeles, per semiseculum fere, amicitia ipsi literarum commercio exculta intercesserit.