Latin
4
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 4
Unproofread scanNot analysed yet
Acacius, ut primum de ejus adventu ibidem facto inaudivit, literis ad Silvanum missis, eum certiorem fecit, Cyrillum de sede Episcoporum suffragio dejectum, ab Ecclesiastico ministerio, simul &à communione arcendum esse. Silvanus autem, quia videbat, populo placere, quas Cyrillus habebat, conciones, Acacii monitis obtemperare noluit. Tum demum fremere Acacius, &Cyrillum, ut coram Episcopis Palaestinae compareret, per biennii spacium indesinenter citare. Hisce minis territus Cyrillus, appellationis libello ad Episcopos misso, ad majus judicium, nempe Imperatoris Constantii, provocavit. Hinc Synodus Episcoporum Orientalium circiter CLX Seleuciae in Isauria congregata est, A. C. 359, in qua in duas partes Episcopi se divisere, stantibus hinc Acacio Caesariensi, Georgio Alexandrino, Uranio Tyrio, Eudoxio Antiocheno, una cum triginta aliis; inde vero Georgio Laodiceno, Eleusio Cyziceno, Sophronio Pompelopolitano, &Cyrillo Hierosolymitano, quos longe major pars Episcoporum secuta est. Duabus hisce factionibus acriter inter se concertantibus, Leonas, Synodi Praefectus ab Imperatore missus, cum Episcopos inter se convenire haud posse perspiceret, Concilium dimisit, ita tamen, ut Episcopis liceret in Ecclesia convenire, deque suis controversis tractare. Convenientibus ergo Episcopis Cyrillo faventibus, Acacium hi cum suis accersivere, ut tam de Cyrilli, quam aliorum etiam Episcoporum causis judicaretur. Illi vero, saepius licet citati, venire recusantes, a caeteris abdicati fuere. Quibus peractis, Synodoque iterum dimissa, decem Legatos ex suis Constantinopolim miserunt, qui Imperatorem de omnibus rebus certiorem facerent; Acacius vero se celeriter e Seleucia proripiens, Constantinopolin prius venit, auresque Imperatoris praeoccupavit, qui &alioqui in Acacium propensior ejus hortatu conciliabulum Constantinopolitanum indixit, convocatis ex Pthynia circiter L Episcopis, qui Cyrillum una cum Silvano Tarsensi aliisque pluribus deposuerunt. Cyrillus autem ab Hierosolymis relegatus, exul usque ad mortem Constantii Imperatoris permansit, cui cum Julianus circa finem anni 361 succederet, Episcoposque, dira Arianorum persecutione fugatos &exules, ad sedes suas revocaret, Cyrillum quoque Hierosolymas rediisse, &Episcopalem dignitatem capessivisse, vero Noster simile existimat, atque una sequentibus Juliani temporibus nihil adeo memoratu dignum de Cyrillo occurrere, fatetur. De iis quoque rebus, quas Cyrillus sub imperio Valentis gesserit, Ecclesiae Annales filere observat, quamvis credibile existimet, cum ab Arianis, qui tunc omnia loca compleverint, admodum gravia fuisse perpessum.