Latin
5
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sub Theodosio autem inconcussum omnino Episcopatum illum tenuisse autumat, &tertio Theodosii anno, qui Christi fuit 381, Synodi quartae earum, quas vocant oecumenicas, Constantinopoli congregatae, Patres Cyrillum pro rite &legitime ordinato declarasse narrat. Post hoc Concilium, quinque circiter annis superstos Cyrillus fuit; nam die Martii decimo octavo A. 386, si Graecorum Menaeo fides adhibenda, grandaevus jam curisque confectus, placide obdormivit. Haec postquam de vita Cyrilli Noster in praefatione retulit, ad scripta ejus recensenda pergit, &eorum plura olim extitisse, quam quorum vel fragmenta ad nos pervenerint, haud dubitat. Cum erum diutius Ecclesiae Hierosolymitanae praefuerit, plurimasque ad populum habuerit conciones, vix ambigendum venire statuit, quin pro more istius seculi, Auditores eas calamo exceptas in vulgus dederint. Sed harum concionum temporis injuria memoriam quoque intercidisse, dolet. Quod autem Anastasius Nicaenus (quem verius Smaitam dici posse censet,) Commentariorum Cyrilli in Marcum, &Epistolae ad Olympium Monachum meminent, id ex eo contigisse arbitratur, quod Cyrillum Alexandrinum a Cyrillo Hierosolymitano non satis caute discriminaverit. Scripta igitur Cyrilli hodie extantia, &solertissima Nostri cura nitidiore, quam antehac unquam, vultu edita, haec sunt: Catecheticae Lectiones XXIII, quarum XVIII. Quadragesimae tempore ad competentes, sive eos, qui ut baptizarentur petebant, habitae praeclarum continent totius doctrinae Christianae compendium. Quamvis autem Catecheses istae suum satis autorem prodant, &primaevae Ecclesiae simplicitatem orationis contextu pulchre referant, non defuisse tamen, nec deesse adhuc, ostendit, qui eas non modo Cyrillo abjudicent, verum sequioris etiam aetatis foetum esse asserant; inter quos agmen ducere Rivetum ut animadvertit, sic ejus potissimum argumentis satisfacere, &Cyrillo istas vindicare studet.